Ara Pacis Augustae
Regio: | Regio IX |
---|---|
Genus aedificii: | altaria |
Confectum seu sacratum: | 30 Ianuarii 9 a.C.n. |
Patronus: | Senatus Romanus |
Architectus: | |
Ara Pacis Augustae (brevius Ara Pacis) fuit altaria Paci dicata, paci videlicet qua principe Augusto populus Romanus fruebatur. Aram aedificandam decrevit Senatus Romanus die 4 Iulii 13 a.C.n. post reditum Augusti ex Hispania et Gallia. Die 30 Ianuarii 9 a.C.n. in Campo Martio sacrata est.
Ara Pacis hodie visitanda est in museo huic rei dedicato, haud longe a situ primo distante, anno 2006 a Ricardo Meier architecto Americano constructo.
Descriptio
recensereConstructio altari similis habet circumcirca margines. Ara ipsa et parietes marmorei, quibus circumdata est, anno 1938 fragmentis effossis compositi iterum collocati sunt, non in situ primo, sed iuxta mausoleum Augusti eiusque familiae. Introitus arae cum in loco originali ad occidentem versus spectaret, ab anno 1938 contra ad meridiem versus est.[1] Ita effectum est, ut latus arae, alieno loco erectae, processionem familiae imperatoris ostendens in conspectu mausolei vicini sit. Quattuor latera extera caelaminibus summo artificio factis exornata sunt. In dextro latere processio inaugurationis familiae principis et sacerdotum, in sinistro agmen populi et hostiarum ostenduntur. In parietibus anteriore et posteriore scaenae mythologicae valde laesae visuntur. Parietum lateralium partes interiores sertis ornatae sunt quae inter pulcherrima temporis Augustei numerantur.
Fontes
recensere- Res gestae Divi Augusti 12 Textus
- Fasti Amiterni (CIL IX 4192)
Bibliographia
recensere- Conlin, Diane Atnally. 1997. The Artists of the Ara Pacis: The Process of Hellenization in Roman Relief Sculpture. University of North Carolina Press
- Peter J. Holliday. 1990. Time, History, and Ritual on the Ara Pacis Augustae. The Art Bulletin 72:542-557.
- "Ara Pacis" in Samuel Ball Platner, A Topographical Dictionary of Ancient Rome (Londinii: Oxford University Press, 1929 ~ ~) pp. 30-32
- Rossini, Orietta 2006. Ara Pacis. Mediolani: Electa. ISBN 88-370-4379-1
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Aram Pacis Augustae spectant. |
- Situs interretialis Musei Arae Pacis proprius.
- Ara Pacis apud Arachne.
- Thayer, William. Adnotationes Platner et Ashby. Situs interretialis Arae Pacis dicatus.
- Rhine, Charles S. "Ara Pacis Augustae."
- "Roman Power and Roman Imperial Sculpture."
Notae
recensere- ↑ At etiam nostra aetate in omnibus fere descriptionibus ratio prima observatur, ut in subscriptionibus imaginum nostrarum videtur.