Ovidiopolis[1] est colonia urbana regionis Odessanae Ucrainae et circuli Ovidiopolitani caput. In litore limenis Tyraici (in quem Tyras flumen effunditur) sita est. Incolas 11 722 anno 2019 habuit.

Wikidata Ovidiopolis
Res apud Vicidata repertae:
Ovidiopolis: insigne
Ovidiopolis: insigne
Civitas: Ucraina
Locus: 46°16′0″N 30°26′0″E
Numerus incolarum: 11 741
Zona horaria: UTC+2, UTC+3, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Овідіополь

Gestio

Procuratio superior: Ovidiopol settlement hromada

Geographia

Superficies: 12.52 chiliometrum quadratum

Historia

recensere

Vicus Turcicus Acidere nomine hoc loco stabat, donec post bellum Russiae et Turciae anno 1793 iussu Catharinae ΙΙ arx hic condita est, quae anno 1795 Ovidii nomen cepit (nam haud longe a locis, ubi Ovidius in exilio fuit, sita est). Urbs erat gubernii Chersonensis et regionis Odessanae, sed anno 1970 statum urbis amittit.

 
Monumentum Ovidii Ovidiopolitanum
  1. Poematia tria Latina, auctore Laurea Arpinate, Londini 1828 (p. 14 apud Google Books).

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 46°16′0″N 30°26′0″E • GeoNames