Silvanus in religione Romana fuit deus silvae et ruris. Cultus Silvani Romae et in provinciis vulgatissmus erat secundo et tertio saeculis.[1] In mythologia Graeca Silenni respondet.

Statua Silvani primi saeculi aerae vulgaris

Origo huius dei et nominis eius varie explicatur. Alii ducunt nomen a deo Etrusco Selvan; alii a silva et suffixo adiectivali -an- (silvanus scilicet "Faunus" vel "Mars"); alii a vocibus silva et suffixo -no- "dominus"; tertia coniectura latius accipitur.[1] Forcellini autem dicit etymon nominis esse adiectivum Graecum ὑλαῖος "silvester".[2]

  1. 1.0 1.1 Mihály Loránd Dészpa, "Silvanus", in Brill’s New Pauly (2006).
  2. Aegidii Forcellini Onomansticon, s.v. "Silvanus"[nexus deficit].

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Silvanum spectant.