Titus Calpurnius Siculus
Titus Calpurnius, qui cognomine dicitur Siculus, Nerone regnante poeta bucolicus Romanus fuit. poeta primus, qui Latine carmina bucolica composuit, Vergilius ille clarissimus fuit, qui stilum Graecorum, imprimis Theocriti, sequens decem eclogas cecinit. qui cum has edidisset atque sic genus hoc litterarum Romae induxisset, C circiter annos nullus poeta alius fuit, qui eius modi carmina componeret. tunc Titus Calpurnius Siculus primus fuit, qui carmina huius generis edidit. cuius de vita non multum nisi quod doctissimi e carminibus septem illius deducere se posse putant notum est. cognomine Siculi non terram, qua ille ortus est, sed genus bucolicum significari multi putant. iam Vergilius, quem Calpurnius sine dubio exemplar suum aestimavit et canendo imitari voluit, Musas Sicelides (id est Siculas) initio eclogae quartae invocaverat. ergo id cognomen aut Titus Calpurnius habuit, quo se ipse poetam bucolicum diceret, aut posteri manuscriptis addiderunt, ut genus carminum iam in initio operis legi posset.
cum manuscriptis carmina illius una cum quattuor carminibus, quae M. Aurelius Olympius Nemesianus eodem modo bucolico saeculo tertio scripserat, tradita essent et quidam fuissent philologi, qui haec omnia undecim carmina opus unius poetae esse aestimarent, Moriz Haupt philologus carmina studiose scrutatus anno 1854 demonstravit septem prima a Calpurnio Siculo, quattuor altera a Nemesiano scripta esse. carmina huius poetae multum differunt ab eclogis illius cum argumento tum structura verborum. intellexit enim illum poetam hiatus et elisiones bene evitavisse, cum structurae illae in carminibus Nemesiani saepius reperiri possent. partes quoque carminum dissimiles esse probavit, quod litteram o, quae verbis ultima est (ut exemplar detur, verba "credo" uel "stabo" prodam), Calpurnius Siculus stricte in syllabam longam cadentem habuit, ut mos illius temporis erat. qui mos saeculo tertio tempore Nemesiani non iam erat.
Item carmina a poeta optime composita sunt, quod intellegi non potest, si opus poetae non septem tantum sed undecim carminibus constare putatur. eclogis prima et quarta et septima fabulam pastorum duorum narravit. (eclogis reliquis res bucolicas referre poetae placuit.) illos verba a Fauno in cortice fagi inscripta, quibus auream aetatem Claudio mortuo Nerone succedente redituram praedixisset, invenire; pastorem unum dein Romam ire, ut imperatorem praedictum beneficiaque illius mira videret, et regressum de spectaculis referre. una ex causis, quare Calpurnius Siculus non bene notus sit, fortasse illius in admiratione et verbis benignis invenitur, quae imperatori Neroni obtulit. nam posteri Neronis illiusque rerum gestarum oblivisci temptaverunt et effecerunt, ut poeta ille, qui imperatorem laudaverat, item tractaretur: sic carmina Calpurni Siculi multa per saecula in oblivione manserunt.
Bibliographia
recensere- Editiones
- 1503 : Iodocus Badius Ascensius, ed., C. Calphurnii Buccolica, cum adnotatione Ascensiana, jam diligentius recognita. Parrhisiis: a Durando Gerlerio Textus apud Gallica
- Eruditio
- Edward Champlin, "The Life and Times of Calpurnius Siculus" in Journal of Roman Studies vol. 68 (1978) pp. 95-110
- Iohannes Albertus Fabricius, Bibliotheca Latina (Hamburgi: Schillerus, 1712) (Textus apud Google Books) pp. 544-546
- Burghard Schröder, Carmina non quae nemorale resultent: commentarium ad IV Eclogam Calpurnii Siculi. Frankfurt am Main: Lang, 1991. ISBN 3-631-43096-5 (Germanice)
- Beate Fey-Wickert, Calpurnius Siculus: commentarium ad II et III Eclogas. Treveris: WVT, 2003. ISBN 3-88476-557-4 (Germanice)
- Moriz Haupt, De carminibus bucolicis Calpurnii et Nemesiani, Berlin 1854 = Opuscula I, Leipzig 1875, 358-406
- A. Salvatore; "De Laudibus Pisonis cum Panegyrico Messallae atque Calpurni Bucolicis comparatis", Rivista di filologia classica, 1950: 177-186.
Nexus externi
recensere- Eclogae (Latine)
- Opera Titi Calpurnii Siculi aut de Tito Calpurnio Siculo apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- De Tito Calpurnio Siculo in A dictionary of Greek and Roman biography and mythology, I, Londinii, anno 1870, v. 1, pp. 582 (Anglice)