Vergilius Vaticanus est manuscriptum illuminatum circa annum 400 Capitali rustica scriptum, quod in Bibliotheca Apostolica Vaticana signo Cod. Vat. Lat. 3225 asservatur. Opera Publii Vergilii Maronis continet: Fol. 1r-10r: Georgica (fragmenta). Fol. 11r-75v: Aeneis (fragmenta). Fol. 76r-v: Aeneis (fragmentum saeculi quinti). In editionibus siglo F refertur.

Codex Vaticanus, BAV, latinus 3225, Folio 13r (circa annum 400): Vergilius, Aeneis, liber 1: Aeneas et Achates spectant Carthaginem aedificandam
Codex Vaticanus, BAV, latinus 3225, Folio 31v (circa annum 400): Vergilius, Aeneis, liber 3: Aeneae navem ad Drepanum applicat

Ex circiter 245 miniaturis in circiter 420 paginis 50 miniaturae in 76 paginis exstant, quae inter optima artis librorum pingendorum opera antiquitatis posterioris numerantur, exemplar manuscripti illuminati antiquissimum et forsitan antiquissimus Vergilii codex, cuius non mediocris pars exstat.

FacsimileRecensere

  • David H. Wright: Vergilius Vaticanus. Vollständige Faksimile-Ausgabe im Originalformat des Codex Vaticanus Latinus 3225 der Biblioteca Apostolica Vaticana. Commentarium. Graecii, Akademische Druck- u. Verlagsanstalt 1984, ISBN 3-201-01147-9.

BibliographiaRecensere

  • Angelika Geyer: Die Genese narrativer Buchillustration. Der Miniaturenzyklus zur Aeneis im Vergilius Vaticanus. Francofurti ad Moenum, Klostermann 1989, ISBN 3-465-01888-5.
  • Florentine Mütherich: Die illustrierten Vergil-Handschriften der Spätantike. In: Würzburger Jahrbücher für die Altertumswissenschaft. N. F. 8, 1982, p. 205–221 + 6 tabulae.
  • Richard Seider: Beiträge zur Geschichte und Paläographie der antiken Vergilhandschriften. In: Herwig Görgemanns, Ernst A. Schmidt (Ed.): Studien zum antiken Epos (= Beiträge zur klassischen Philologie. 72). Hain, Meisenheim am Glan 1976, p. 129–172.
  • Antonie Wlosok: Illustrated Vergil Manuscripts. In: Classical Journal 93 (1998) 355-382.
  • David H. Wright: When the Vatican Vergil was in Tours. In: Katharina Bierbrauer (ed.): Studien zur mittelalterlichen Kunst 800–1250. Festschrift für Florentine Mütherich zum 70. Geburtstag. Prestel. Monaci 1985, ISBN 978-3-7913-0735-0, p. 53–66.
  • David H. Wright: From Copy to Facsimile: a Millennium of Studying the Vatican Vergil. In: British Library Journal 17 (1991) 12-35.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Vergilium Vaticanum spectant.
  • Vergilius Vaticanus in interrete [1] (ex Bibliotheca Apostolica Vaticana)
  • Nota in: Trismegistos [2]
  Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes!