Carthago (urbs)
Carthago sive Karthago fuit urbs et caput rei publicae Carthaginiensis in orientali Sinus Carthaginiensis parte (hodie Tunisia) sita. Carthago antiquitate mercandi locus maximi momenti Mari Mediterraneo adiacens atque urbs opulentissima fuit.
Urbs ex colonia Phoenicia in caput imperii Punici profecta est, quod primo millenio latis partibus Maris Mediterranei austro-occidentalis dominatum est. Regina nomine Dido sive Elissa urbem condidisse traditur, quae a regulo nomine Iarbas tantum sibi soli emississet, quantum taurino corio posset circumdari. Quo in loco cum corium in tenuissimas partes desecuisset spatiumque satis amplum complexa esset, urbem condidisse, quam Carthaginem appellavisset.
Urbs Punica anno 146 a.C.n. tertio bello Punico a Romanis eversa postea Carthago Romana resurrexit, quae maxima Africae proconsularis urbs facta est. Post pugnam Carthaginiensem anno 698 copiae Omayadarum urbem deleverunt, ne ab Imperio Romano Orientali recuperari possit.
Nomen urbis
recensereNomen urbis, Latine plerumque Karthago, rarius Carthago dictum (Graece Καρχηδών) a verbo Punico 𐤒𐤓𐤕𐤇𐤃𐤔𐤕[1] (Qart-Ḥadašt) tractum est, quod „urbs nova“ valet. Nomen significat urbem "Tyrum novam" esse.
Situs archaeologicus
recensereSitus archaeologicus, nunc pars urbis Tunetis, primum anno 1830 a consule Danico Christiano Tuxen Falbe visitatus est. Saeculo undevicesimo exeunte Carolus Ernestus Beulé et Alfredus Ludovicus Delattre effossiones perfecerunt. Museum Nationale Carthaginiense anno 1875 a Cardinale Carolo Lavigerie conditum est.
Sedes episcopalis
recensereAb anno 1637 usque ad annum 1979 Carthago fuit sedes archiepiscopi titularis Ecclesiae Catholicae Romanae (ultium archiepiscus: Augustinus Casaroli). Curam fidelium regionis autem re vera Archidioecesis Tunetana procurat.
Notae
recensere- ↑ Corpus Inscriptionum Semiticarum. Pars Prima, Inscriptiones Phœnicias Continens, Tomus I. E Republicæ Typographeo, Parisiis 1881, p. 25 (in interrete – Internet Archive).
Bibliographia
recensere- Hélène Bénichou-Safar: Le tophet de Salammbô à Carthage. Essai de reconstitution. École Française de Rome, Romae 2004 (Collection de l’École Française de Rome 342), ISBN 2-7283-0697-4.
- Ralf Bockmann: Capital continuous. A study of Vandal Carthage and Central North Africa from an archaeological perspective. Reichert, Aquis Mattiacis 2013, ISBN 978-3-89500-934-1.
- François Decret: Carthage ou l’empire de la mer. Ed. du Seuil, Parisiis 1977 (Points. Série histoire 30), ISBN 2-02-004712-8.
- Christoph Eger: Vandalische Grabfunde aus Karthago. Germania 79, 2001, p. 347–390 ISSN 0016-8874
- Winfried Elliger: Karthago. Stadt der Punier, Römer, Christen. Kohlhammer, Stuttgardiae 1990, ISBN 3-17-010185-4.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Carthaginem urbem spectant. |