Iephthae
Iephthae[1] (Graece Ἰεφθάε; Hebraice יִפְתָּח Jiftach) in mythologia Hebraica secundum Librum Iudicum[2] est iudex Israelis post Iair, fortasse saeculo duodecimo a.C.n.
Cuiusdam meretricis e Galaad filius, Iephthae a fratribus uterinis expulsus in desertum Tob abiit, ubi latronum dux factus est, sed cum Ammonitae Israelem oppressissent, Iephthae rogaverunt, ut dux eorum fieret et contra Ammonitas bellum gereret. Exiens ad bellum Iephthae sic Deo vovit:
- Si tradideris filios Ammon in manus meas, quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meae mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon, eum holocaustum offeram Domino (Iud 11:30-31).
Ammonitas vicerat et cum reverteretur filia eius unica virgo ei obviam exiit. Iephtae scidit vestimenta sua, filia autem ei vitum solvere persuasit, sed rogavit, ut dimitteret eam duos menses in montibus virginitatem suam cum sodalibus plangere; quod et factum est. Post aduos menses reverterat et immolata est. Ab eo tempore virgines Hebraeorum quotannis filiam Iepthae quattuor dies plangebant.
Georgii Buchanani tragoedia Iephthes sive votum et Iacobi Bidermanni Ioannisque Vincartii epistolae e Heroidibus eorum multaque alia opera fabulam Iephthae narrant, multaeque picturae opinabiles eum depingunt.
Notae
recensereNexus externi
recensereLexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Treccani • Store norske leksikon • |