Baal[1] est nomen plurium deorum in linguis Semiticis occidentalibus (in regionibus Syriae Levantisque) valens: dominus, potens, possessor, coniunx, rex vel deus. Baal fuit nomen honorificum, quo quisque deus vocari potuit,[2] supremus autem omnium deorum cuislibet regionis appellari solebat. Plurimum est deus montis, tempestatis aut fecunditatis, qui saepe cum deo Babylonico Adad in aequo positus est.

Statua aenea dei Baal ex Ugarit (14.-12. saec. a.C.n.)
Stela dei Baal, 15.-13. saec. a.C.n., quae ante templum eiusdem dei in Ugarit reperta est: Baal dextra clavam tonitrus, sinistra hastam fulminis tenens; linea undarum sub pedibus montes significat (sedes Baalis erat mons Zaphon), linea inferior imperium maris. Figura parva rex Ugariticus esse putatur. Hodie in Museo Luparensi, 142 cm x 50 cm x 28 cm.
Templum Bel, Palmyra.

Baal in Syria-Palaestina recensere

Ugarit recensere

Fere 20.000 tabulae fictiles in ruinis domus regiae Ugariticae inventae inter alia uberius ea demonstrant, quae tunc homines de deis eorum suspicati sunt. Fabula longissima de Baal narrat, qui ventis, nubibus, imbribus imperat.[3] Quod siccitati finem facit, deus fecunditatis est. Baal etiam potens et belliger, supra nubes, quas "tamquam vitulos ante se propellit", festinans tonitrum ac fulmina possidet.[4]

Deus, qui hominibus aquam, panem, vinum, oleumque praestat, animalibus autem herbas, quibus pascantur, in vita rustica maximi momenti erat. Propria, quae Baal deo in fabula Ugaritica assignantur, etiam in psalmus 65 Bibliorum inveniuntur, ubi eadem de deo biblico (JHVH) dicuntur (Ps 65,7-13).

Palmyra recensere

Palmyrae Baal nomine Bel imprimis una cum deo lunae (Aglibol) et deo solis (Iarchibol) adoratus est.

Baal in nominibus recensere

civitas vel regio
Baal-Gad – Baal-AsorBaal-Peor – Baal-GebalBaalbek – Baal Ugarit
mons
Baal-Libanon – Baal-Zaphon – Baal CarmelusBaal-Qarnaim - Baal Amanos
deus urbis
Baal Eshmun Sidoniensis – Baal Melkart Tyrius
cogomen
Adon (dominus) – ha Melech (rex)
alia nominis addidamenta
Baal-Berit (dominus foederis) in Sichem – Baal-Sebub (dominus muscarum) in Accaron – Baal Hammon (dominus incensi) – Baal Zebul (dominus excelus)

Aegyptus recensere

Baalis primo Amenophi II rege mentio fit. Prope Memphim erat sacrarium eius, ubi similiter ac in Lingua Hebraica (בַּעַל צְפֹן [baʕal t͡səɸɔn] "dominus septentrionum") cognomine "Safon" vocabatur. In libro Exodus 14,2 sanctuarium prope Rubrum mare (sive Hebraice יַם־סוּף yam-sūf) memoratur.

Regi epitheta ut puta "fortis ut Baal", "terribilis ut Baal", "Baal praesens", "qui fremit ut Baal in caelo", "ut Baal, qui hostes dominatur" assignata sunt.

Baal Seth deo aequatus est, officia et facies secundum opiniones Aegyptiacas mutata sunt.

Baal in Bibliis recensere

In Bibliis nomen Baal varios deos locales designare, sed etiam religione seiunctum dominus, possessor et coniunx valere potest. Israëlitae iam in deserto Baalis cultum cognoverunt (Num. 25,3). In narrationibus plerumque Baali deus biblicus contrarius ponitur, nomina autem, quae cum "Baal" coniuncta sunt, demonstrare videntur initio utrumque deum cultum esse. Saul rex primum filium Ionathan (JHVH dedit) appellavit, alium Isbaal (vir Baalis). David rex alium filium Adonia nominavit (dominus meus est JHVH), alium Beeliada (Baal cognovit, Liber I Paralipomenon 14,7).

Baali per saecula inprimis in Israele septentrionali cultus tributus est (cf. ut puta Liber I Regum 16,31-32: Ieroboam ... duxit uxorem Iezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum et abiit et servivit Baal et adoravit eum. Et posuit aram Baal in templo Baal, quod aedificaverat in Samaria); et auctor narrationum Eliae prophetae et Prophetia Osee illi cultui rescribunt unamque dei biblici venerationem poposcunt. Osee 2,18 demonstrat verbum Baal olim etiam ut honorificum dei biblici nomen in usu fuisse: Et erit: in die illa, ait Dominus, vocabis me: Vir meus” et non vocabis me ultra: “Baal meus”.

Ieremia 19,5 accusationem similiter ac postea Romani producit liberos victimas Baali combustos esse: Et aedificaverunt excelsa Baal ad comburendos filios suos igne in holocaustum Baal. Utrum tales narrationes fide dignae sint an non adhuc disputatur.[5]

Loci biblici de Baal
  • Thora et libri historici: Lev 25,3+5, Dtn 4,3, Iud 2,13, 6,31–33, 1 Reg 16,31–32, 18,19–26, 19,18, 22,54, 2 Reg 1,2–6, 1,16, 10,18–28, 17,16, 21,3, 23,4–5
  • Ieremia: Ier 2,8, 7,9, 11,13, 11,17, 12,16, 19,5, 23,13, 23,27, 32,29, 32,35, 46,1, 50,2, 51,44
  • Alii prophetae: Dan 14,1-22, Osee 2,10, 2,18, 13,1, Bar 6,41
  • Novum Testamentum: Rom 11,4.

Varia recensere

  • Baal est pars nominum Balthasaris et Hannibalis (Punice: "Baal est clemens").
  • Beelzebub vel Baal-Sebub ("dominus muscarum") in Novo Testamento daemonem aut diabolum significat, ut puta Mc 3,22-23: Et scribae, qui ab Hierosolymis descenderant, dicebant: “ Beelzebul habet ” et: “ In principe daemonum eicit daemonia ”. Et convocatis eis, in parabolis dicebat illis: “ Quomodo potest Satanas Satanam eicere? Vide etiam: Mt 10,25, Mt 12,24,27 et Lc 11,15 18–19.
  • Anno 218 p.C.n. Elagabalus imperator Romanus deum eiusdem nominis, qui erat patronus Emesae urbis, deum imperii nomine Sole Invicto instituere conatus est. Magnum templum rotundum nomine Elagaballium aedificari coeptum imperatore anno 222 occiso autem iterum deletum est.

Notae recensere

  1. Hebraice בַּעַל / Baʕal, Accadice Bēlu(m), Bēl, Ugaritice (et al.) Ba‘lu(m), Bal, Aramaice Be‘lu, Aegyptiace B‘r, Graece Βηλος, in Septuaginta et apud Flavium Iosephum Βααλ, Latine Belus et Baal, Arabice Ba‘lu, Aethiopice Bā‘el. Cf. Rudolf Meyer, Herbert Donner (ed.): Wilhelm Gesenius, Hebräisches und aramäisches Handwörterbuch über das Alte Testament. 18. editio, Berolini et al. 1987, ISBN 3-540-18206-3, p. 162.; Ludwig Köhler, Walter Baumgartner (ed.): Lexicon in Veteris Testamenti Libros. Lugduni Batavorum 1953, p. 137; G. Johannes Botterweck, Helmer Ringgren (ed.): Theologisches Wörterbuch zum Alten Testament. Vol. I: ’b – glh. Stuttgardiae et al. 1973, col. 706 ss.
  2. Ephraim Stern: Archaeology of the Land of the Bible. Vol. 2, Novi Eboraci 2001, ISBN 0-385-42450-7, p. 76.
  3. Thomas Staubli: Der Baal-Mythos. In: Welt und Umwelt der Bibel. Libellus 1 Ugarit – Stadt des Mythos. Katholisches Bibelwerk e.V., 2002, p. 43–48.
  4. Martin Klingbeil: Yahweh Fighting from Heaven. God as Warrior and as God of Heaven in the Hebrew Psalter and Ancient Near Eastern Iconography (= Orbis Biblicus et Orientalis. Vol. 169). Vandenhoeck und Ruprecht, Gottingae 1999.
  5. Vide etiam Moloch, Tofet, Tanit. - Michaela Bauks: Kinderopfer als Weihe- oder Gabeopfer. Anmerkungen zum „mlk“-Opfer. In: Markus Witte; Johannes F. Diehl (ed.): Israeliten und Phönizier. Ihre Beziehungen im Spiegel der Archäologie und der Literatur des Alten Testaments und seiner Umwelt. Friburgi 2008, ISBN 978-3-7278-1621-5, p. 233–251. - Otto Kaiser: Den Erstgeborenen deiner Söhne sollst du mir geben. Erwägungen zum Kinderopfer im Alten Testament. In: Volkmar Fritz (ed.): Von der Gegenwartsbedeutung des Alten Testaments. Gesammelte Studien zur Hermeneutik und zur Redaktionsgeschichte. Gottingae 1984, ISBN 3-525-58144-0, p. 142–166.

Fontes recensere

  • Leiden und Triumph Bêl-Marduks. In: Hugo Gressmann (ed.): Altorientalische Texte und Bilder zum Alten Testament. Berolini et al. 1926, p. 320–322. (Lingua Babylonica)
  • Baal-Zyklus, Baal, der Wasserspender und Keret-Epos. In: Otto Kaiser (ed.): Texte aus der Umwelt des Alten Testaments. Alte Folge, Vol. III: Weisheitstexte, Mythen und Epen. Lieferung 6: Mythen und Epen IV. Gütersloh 1997, ISBN 3-579-00083-7, p. 1091–1253. (Ugaritice)
  • Lieder und Gebete an Baal und Marduk. In: Otto Kaiser (ed.): Texte aus der Umwelt des Alten Testaments. Alte Folge, Vol. II: Religiöse Texte, Lieferung 6: Lieder und Gebete II. Gütersloh 1991, ISBN 3-579-00071-3, S. 819–823. (Ugaritice)
  • Poems about Baal and Anat. In: James B. Pritchard (ed.): Ancient Near Eastern Texts relating to the Old Testament. Princeton 1992, ISBN 0-691-03503-2, p. 129–142. (Ugaritice)
  • Opfermahl zu Ehren von Sapan und Ba‘al. In: Otto Kaiser (ed.): Texte aus der Umwelt des Alten Testaments. Alte Folge, Vol. II: Religiöse Texte, Lieferung 3: Rituale und Beschwörungen II. Gütersloh 1988, ISBN 3-579-00068-3, S. 321–322. (Ugaritice.)
  • Baal als Gewittergott. In: Walter Beyerlin (ed.): Religionsgeschichtliches Textbuch zum Alten Testament. Göttingen 1985, ISBN 3-525-51659-2, p. 238–239. (Ugaritice)
  • Sparagmos und Omophagie. Manfried Dietrich, Oswald Loretz: Studien zu den ugaritischen Texten I: Mythos und Ritual in KTU 1.12, 1.24, 1.96, 1.100 et 1.114. Monasterii (Germania) 2000, ISBN 3-927120-84-7, p. 234. (Ugaritice; Anat carnem sangiunemque Baalis comsumit)
  • Die Karatepe-Inschriften. In: Walter Beyerlin (ed.): Religionsgeschichtliches Textbuch zum Alten Testament. Gottingae 1985, ISBN 3-525-51659-2, p. 257–260. (inscriptio duarum linguarum - Hieroglyphica Aegyptia et Luvica - in simulacrum Baalis)
  • Erstes und zweites Amulett aus Arslan Tasch. In: Walter Beyerlin (ed.): Religionsgeschichtliches Textbuch zum Alten Testament. Gottingae 1985, ISBN 3-525-51659-2, p. 264–266. (exorcismi in dialecto aramaica-phoencia)
  • The Egyptians and the Gods of Asia. In: James B. Pritchard (ed.): Ancient Near Eastern Texts relating to the Old Testament. Princeton 1992, ISBN 0-691-03503-2, p. 249–250. ([[[Lingua Aegyptia]])
  • Kosmogonie des Berosus und Kosmogonie des Damascius. In: Hugo Gressmann (ed.): Altorientalische Texte und Bilder zum Alten Testament. Berolini et al. 1926, p. 137–138. (Graece)

Bibliographia recensere

  • Emma Brunner-Traut: Die großen Religionen des Alten Orients und der Antike. Stuttgardiae 1992, ISBN 3-17-011976-1.
  • Hartmut Gese: Die Religionen Altsyriens, Altarabiens und der Mandäer (= Die Religionen der Menschheit. Vol. 10,2). Stuttgardiae et al. 1970.
  • Hans Wilhelm Haussig (ed.): Götter und Mythen im Vorderen Orient (= Wörterbuch der Mythologie. Abteilung 1: Die alten Kulturvölker. Vol. 1). Stuttgardiae 1965, p. 253–264.
  • Dirk Kinet: „Baal ließ seine Heilige Stimme erschallen...“ Der theologische Ertrag der religiösen Texte aus Ugarit. In: Welt und Umwelt der Bibel. Kath. Bibelwerk.
  • Kay Kohlmeyer et al.: Land des Baal. Syrien – Forum der Völker und Kulturen. Mainz am Rhein 1982, ISBN 3-8053-0576-1.
  • Herbert Niehr: Ba‘alšamem. Studien zur Herkunft, Geschichte und Rezeptionsgeschichte eines phönizischen Gottes. Lovanii 2003, ISBN 90-429-1273-1.
  • Herbert Niehr: Religionen in Israels Umwelt (= Die neue Echter-Bibel. Ergänzungsband 5). Würzburg 1998.
  • Daniel Schwemer: Die Wettergottgestalten Mesopotamiens und Nordsyriens im Zeitalter der Keilschriftkulturen. Materialien und Studien nach den schriftlichen Quellen. Aquis Mattiacorum 2001, ISBN 3-447-04456-X.

Nexus externus recensere

  • Sebastian Grätz: Baal. In: Michaela Bauks, Klaus Koenen, Stefan Alkier (ed.): Das wissenschaftliche Bibellexikon im Internet (WiBiLex), Stuttgardiae 2006 ss., visum die 17.06.2021.