Ugarit (hodie: Ra's Samra / رأس شمرة / Raʾs Šamra) fuit civitas (polis) in hodierna Syria boreo-occidentali. Litterae Amarna nominant hanc urbem eoque ignotam, quae Aetate Aenea erat locus mercaturae ac cultus maximi momenti. Prope Ras Samra litori adiacens, fere 11 chiliometrorum a Laodicea ad septentriones spectans, forte inventa est. Anno 1929 archaeologi Francici Claudio Schaeffer duce effossiones systematicas coeperunt facere, quibus multae reliquiae ad historiam intelligendam graves in lucem editae sunt.

Reliquiae

recensere

Ugarit inter annos 1194 et 1186 a.C.n. a sic dictis Gentibus Maritimis oppugnata et eversa est. In ruinis domus regiae fere 20.000 tabulae fictiles inventae sunt, quarum pauci fabulam in lingua Ugaritica eoque ignota continebant, plurimae autem relationes cum Hetthaeis lingua Accadica scriptae.

A saeculo XIV a.C.n. praeter scripturam cuneiformem sumero-accadica in litteris Ugariticis etiam scriptura alphabetica cuneiformis in usu erat. Hae fere 1500 tabulae fictiles Ugariticae antiquissima sunt attestatio huius alphabeti.

Textus religionis Ugariticae scientificis etiam ad narrationes biblicas intellegendas necnon verba rara interpretanda magno usui sunt.

Pinacotheca

recensere

Bibliographia

recensere
  • Dirk Kinet: Ugarit – Geschichte und Kultur einer Stadt in der Umwelt des Alten Testaments (= Stuttgarter Bibelstudien. Vol. 104). Katholisches Bibelwerk, Stuttgardiae 1981, ISBN 3-460-04041-6.
  • Wilfred G. E. Watson, Nicolas Wyatt (ed.): Handbook of Ugaritic Studies (= Handbuch der Orientalistik. sect. 1: Der Nahe und Mittlere Osten. Vol. 39). Brill, Leiden et al. 1999, ISBN 90-04-10988-9.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ugarit spectant.