Gentes Maritimae
Gentes Maritimae[1] est nomen generale omnium gentium in annalibus Aegypticis temporibus novi imperii conscriptis ibi gentes externae nuncupatarum, quas ex initio 12. saeculi a.C. Aegyptum minatas esse in rebus gestis Ramsis III legimus. Verisimiliter easdem gentes descripsit quae simul urbem Syricam Ugarit aggressae sint. Quas etiam aliarum expugnationum atque vastationum eodem fere tempore ubique in orientali Mari Mediterraneo accidentium causam fuisse opinatur.
Nomen
recensereNomen gentium maritimarum ab indagatore Gaston Maspero propositum est gentes in caelaminibus templi apud Medinet Habu depictis denotandi causa.
Fontes Aegyptii de Gentibus Maritimis
recensereInscriptio Merenptahis
recensereIn inscriptionibus apud Carnac Athribisque inventis quinti anni imperii Merenptahis (Baenre-hotephirmaat) commemorata est pugna apud Sais Aegypto a coitione gentium maritimarum atque Libyum inlata. Regem Libycum Meria (Mrjj) secutae sunt copiae auxiliares Sardanarum, Sekelesarum, Aqi-waša, Lyciorum, Turisarum, Meswes, Tjehenu atque Tjemehu.
Caelamina apud Medinet Habu
recenserePapyrus Harris
recensereHistoria
recensereExeunte Aetate Aenea ex fere anno 1220 a.C. commercium maritimum valde deminutum est, quod iam annales Aegyptiae indicant cum traderent Haetthaeos auxilium frumentorum a rege Aegyptio accipiendorum famis exitiosae in Asia Minore eruptae petere coactos esse. Tamen statum oeconomiae levare demum non contigit. Paucis annis post Hetthaei iam in novas terras translocare coacti sunt. Per effossiones et scripta fragmenta scimus illo tempore totum fere commercium usque ad Mare Aegaeum quasi diruptum esse.
Putata migratio gentium verisimiliter in partibus occidentalibus initium cepit perque multos annos a gentibus per terram progredientibus continuata est. In caelaminibus urbis Medinet Habu familiae omnia sua secum portantes magnoque in curso currium migrantes depictae sunt. Primum Hatti atque Kizzuwatna appetiverunt, postea in Levantem et Cyprum insulam immigraverunt. Ictus a gentibus maritimis molliti per mare incepti sunt neque cum invasionibus gentium per terram immigrantium in unum confundi licent.
Gentes maritimas cum propinquis terram continentem vastantibus iunxerunt multasque urbes Maris Mediterranei everterunt. Ultimae epistulae ex urbe Ugarit pugnarum acerbium in Lycia gestarum mentionem faciunt. Cyprum simul a quibusdam "hostibus" adhuc ignotis aggressam esse ex eisdem epistulis cognoscimus. Classis urbis Ugarit a rege Hetthaeorum oras meridionales Asiae Minoris tueri iussa est, copiae urbis autem adhibitae sunt, ut hostes mediam Asiam Minorem minantes propulsarent. Paulo postquam ultimae epistulae emissae sunt indefensa urbs expugnata est.
Notae
recensere- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
Bibliographia
recensere- Matthew J. Adams, M.E. Cohen, "The ‘Sea Peoples’ in Primary Sources" in Ann E. Killebrew and Gunnar Lehmann, edd., Philistines and Other ‘Sea Peoples’ in Text and Archaeology (Atlantae, 2013)