Exorcismus (Graece: ἐξορκισμός) est adiuratio ad satanam vel daemonem ex homine eradicandum. Vir qui exorcismum legit exorcista vocatur.

Sanctus Franciscus daemones eicit

In Bibliis

recensere
 
Iesus daemones eicit
vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit.
dicens sine quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio te qui sis Sanctus Dei et increpavit illi Iesus dicens obmutesce et exi ab illo et cum proiecisset illum daemonium in medium exiit ab illo nihilque illum nocuit et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeunt et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.
vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes

et erat omnis civitas congregata ad ianuam et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quaerunt te et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi praedicem ad hoc enim veni

et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et daemonia eiciens.

Bibliographia

recensere
  • Exorcism in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
  • Fustis Daemonum: Adjurationes Formidabiles, Potentissimas, Et Efficaces in Malignos Spiritus Fugandos de Oppressis Corporibus Humanis
  • Malleus maleficarum
  • Daemonomastix sive universi operis adversus daemones et maleficos ad usum praesertim exorcistarum concinnati tomus tertius
  • Fuga Satanae . Exorcismus. Ex sacrarum litterarum fontibus, pioque S. Ecclesiae instituto exhaustus.

Nexus interni