Arсhangel'skoje est villa[1] prope Mosquam ad ripam alvei veteris Mosquae fluminis ita. A saeculo quinto decimo locus hic notus est. Floruit villa fine saeculi duodevicesimi, cum familia Jusupov eam obtinuisset. Palatium arte neoclassica eo tempore ab architecto Iacobo Guerne aedificatum est, et theatrum ab architecto Petro Gonzaga(it) hortusque variis statuis monumentisque rotundis ornatus. Alii architecti qui in Arkhagel'skoje laborabant Iosephus Bové et Eugraphius Tjurin sunt. Eo tempore Alexander Puškin epistolam celebrem Nicolao Jusupov dedicat, ubi villam eius laudat. Mausoleum familiae Jusupov iam ante bellum orbis terrarum primum resque novas aedicafabatur nec finitus est.

Palatium a flumine visum.
Michaelis Archangeli ecclesia

Prope villam ecclesia Michaelis Archangeli stat, quae nomen ruri et villae dedit. Annis ab 1660 ad 1667 aedificabatur, sed formas templi lignei antea eo loco siti sustinet.


  1. Russice усадьба. Villa dominica cum aedificiis adstructis; усадебный, ejusmodi villae, — S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. усадьба.

Nexus externi

recensere
  • Situs proprius (Russice)