Aperire sectionem principem
Initium cursus Formulae Unius (Anglice: Formula One) anno 2008.

Cursus autocinetorum, etiam appellatus cursus autoraedarum, certamen autocinetorum, cursus motorum, certatio autocinetorum, et cetera, est ludus motoricus qui cursum autocinetorum implicat. Cursus autocinetorum est unus ex orbis terrarum observatissimis ludis televisione spectatis.

Usus vexillorumRecensere

In multis cursuum autocinetorum generibus, praecipue in cursibus inclusis, vexilla agitantur ad monstrandum cursus statum et ad communicandum iussa ad competitores. Singulae series varias regulas habent, et vexilla se post primos annos evolverunt (exempli gratia, ruber olim initium cursus faciebat), sed haec vexilla hodie late accipiuntur.

Vexillum Ex turri initii cursus agitatum Ex positione observationis agitatum
  Certamen coepit vel repetivit post cautionem vel intermissionem totius cursus. Finis partis periculosae viae.
  Cautio totius cursus ovatis data. Conditio cautionis loci: nullis autocinetis licet transgredi
  Quisquiliae, liquor, vel aliud periculum stat in superficie cursus. Quisquiliae, liquor, vel aliud periculum stat in superficie cursis.
  Autocinetum numeri dati debet ad foveam ire ad consultandum. Cursus consistitur; omnia autocineta debent ire ad angiportum foveae.
  Autocinetum numeri dati incommodum mechanicum habet et debet ad foveam ire.
  Raedario autocineti numeri dati poena datur ob male gerendum.
  Raedarius autocineti numeri dati prohibetur vel summam non recipiet usque se ad foveam refert.
  Autocinetum debet concedere ad citioria autocineta. Autocinetum debet concedere ad ulla citioria autocineta quae appropinquent.
  Cursus consistitur. Omnia autocineta debent consistere in via vel ad angiportum foveae redire.
  Vel unum spatium (Anglice: lap) manet, vel vehiculum tardum est in via. Vehiculum tardum est in via.
  Cursus finitur.

Nexus interni

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

 
Exercitatio pro Daytona 500.
  Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!