Comunitat Autònoma de les Illes Balears
Comunidad Autónoma de las Islas Baleares
Vexillum Insigne
(vexillum) (insigne)
Situs insularum Baliarium
caput Palma Maiorica[1]
Linguae Hispanica et Catalana
Area
 - total
 - % a Hispania
locum 6
4 492 km²
1,0%
Numerus incolarum
 - Totus (2011)
 - % a Hispania
 - spissitudo incolarum
locus 14
1,113,114
2,3%
222,97 inc./km²
Gentilicium Baliaris-e et Baliaricus-a-um
Statutum autonomiae Kalendae Martiae 1983
ISO 3166-2 IB
Repraesentatio
parlamentaria

 - Parlamentum
 - Senatus
 
 
8 scamna
7 scamna
Praeses Francina Armengol (PSOE)
Govern Balear Gubernatio Baliarica


Baliares insulae[2] seu Baleares[3] (Hispanice: Islas Baleares; Catalane: Illes Balears) sunt insulae Hispaniae in Mari Mediterraneo ante Paeninsulam Ibericam sitae. Archipelagus Baliaricum consistit e duabus insularum congeriebus et numerosis parvis insulis. Duae congeries sunt:

Baliares sunt Communitas Autonoma Hispaniae. Anno 2007, Baliaricum Parlamentum novam Insularum Baliarium legem (autonomicae "basicae" legis) sanxit, cuius praeambulum insulas esse historicam civitatem confirmat.

Caput est Palma Maiorica[1], Maioricae urbs.

Lingua Catalana, autochthonica Insularum Baliaricarum, est una ex duabus linguis officialibus, secundum Balearicum Autonomiae Statutum. Altera est lingua Hispanica, passim officialis in Hispania.

Praecipuae opes sunt periegesis, praesertim e Germania et Britanniarum Regno proveniens, quae eas destinationem itineris per excellentiam putant.

Possident Insulae Baliares ponderis industrias gemmarum (margaritarum Maioricae) et viridarium nationale maritimum terrestreque in Capraria.

Baliarium gubernatio Govern Balear Catalane cognoscitur. Praeses nunc est Iosephus Raimundus Bauzà (PP).

EtymologiaRecensere

 
Baliaricus funditor.

Quamquam longum per tempus "Baliares" e Graeco vocabulo βάλλειν, 'iacere' significante, provenire creditum est, opinio nuperrime mutata est, et origo Hellenica redarguitur. Minime dubium Graecos voce Gymnesiis ad insulas Minoricam et Maioricam attingendas esse est. Contra, Punici et Romani denominationem Baliares Minoricae et Maioricae maluere. Omnes ei Ebusum Frumentariamque Pityussas nuncupaverunt.

Vocabuli Baliarium origo non Graeca sed Phoenicia est. E plurali ba' lé yaroh provenit. Substantivum ba' lé 'munere functos' significat, et verbi yaroh, 'lapides iacere' significantis, subiectum agit. Ergo finalis significatio plus minusve 'iactus experti' esset, qui insularum funditores sunt. Itaque, Baliares 'funditores' significat. Classici auctores velut Plinius minor et Diodorus de eis multa dixerunt, sed Lycophronis Chalcidici narratio, in "'Alexandra," eius hermeticum poema (apud versus 633 et 641) est, cum loquitur de belli Ilii fugitivis in Baliares pervenientibus, quas Gymnesias nominat, ubi datur haec descriptio:

Hi circumflua saxa Gymnesia pelliti cancri cum navigavisset pannosam trahunt excalceati vitam, tribus bicipitibus fundis armati, cum quibus matres iaciendi artem ieiune docebunt pueros prolis. Non etenim ullus eorum alet pane mandibulam, dum tangat recte collineato lapide, super hastae signum positum scopi."[7]

Haec fama et ut videtur incolarum excessus ut horum insulanorum funditorum multi denique Punicos exercitus et postea Romanos nutrirent fecerunt. Videtur mos utendi funda in insulis non relicta esse usque bene ineuns saeculum vicensimum. In Minorica, abhinc haud multorum annorum, erat traditio ut, ad intrandum in aliquas gildas, candidatus lapide, sine errandum ullum iactum, octo vacua spatia inter duos asseres tangere debebat.

HistoriaRecensere

Praehistoria et Historia AntiquaRecensere

Insulae remotis e temporibus habitabantur. Prima incolarum apparitio in millennium tertium a.C.n. regreditur. Adhuc sunt humanae praesentiae vestigia in Ebuso et Frumentaria per Aetatem Aeneam. Qui postea varia per saecula deserti mansere, dum Maiorica et Minorica populo male cognito habitabantur, cuius cultura propria Talaiotica nuncupatur.

Postea, evenit Graecorum, Phoenicum, et Punicorum colonizatio. Ebusus et Frumentaria denuo stabilem humanam praesentiam usque ad colonias Phoenices constitutas saeculo septimo a.C.n. non habuerunt, cum novis incolis ut videtur Semiticae (Phoenicum et Punicorum) originis. Serius Romani insularum congeriem anno 123 a.C.n. ceperunt, primum totum archipelagus sub eadem administratione et eadem cultura coniungentes, quia ethnici proprietatibus "dichotomia" inter Pityussas, a Semitis habitatas, et Gymnesias, cum gentibus ad culturam Talaioticam pertinentibus, erat. Quamquam haec colonizatio parum intenta fuit, incorporatae in principio in Hispaniam Citeriorem et postea in Tarraconensem, insulae Carthaginensis partem per Inferius Imperium Romanum formaverunt, consecutae exeunte saeculo quarto se provinciam liberam, Balearicam, constituerunt.

Superius Medium AevumRecensere

Anno 455, Vandali Insulas Baliares occupaverunt. Paulo postea, anno 534, a copiis Iustitiani captae et in Imperium Byzantinum usque ad ineuns saeculum octavum integratae sunt. Oeconomicum demographicumque archipelagi discrimen, a saeculo septimo in saeculum nonum, magis magisque exterioribus impetibus exposuit. Post incursionum tempus, Phylarchia Cordubae eas anno 903 occupaverunt. Postea, de Taifa Diani (10131067), de Imperio Almoravidico (11201203) et de Almohadibus (e 1203 usque ad Aragoniensem occupationem) pependit.

Occupatio ChristianaRecensere

Corona Aragoniae per saecula duodecimum et tredecimum magnam "expansionem" versus Mare Mediterraneum experta est, quae usque ad Baliares eam duxit. Iacobus I Aragoniae classi praefuit quae in Maiorica exeunte aestate 1229 egressa est. Post longiqua proelia per menses prosecuta, rex victor urbem pridie Kalendas Ianuarias eiusdem anni intravit. Impetum secuta est indiscriminata? clades quae tantum genocidium effecit ut cadavera quae sepeliri non possent epidemiam ad multas amissiones adducentem provocarent. Proinde nobiles spolia tota capere voluerunt potius quam inter copiam distribuere, quod peditum equitumque rebellionem concitavit. Tandem evenit spoliorum divisio quae usque ad pridie Kalendas Maias 1230 duravit.

 
Castellum Belli Visus (Hispanice Castillo de Bellver et Catalane; Castell de Bellver).

Gratia omnium horum, Musulmanis superviventibus vacavit varios resistentiae fontes in montibus disponerunt, quod parem annorum pugnas contra Maioricae Musulmanos ampliavit, qui denique servi aut semiservi facti sunt.

Omnis haec vastatio quoque sic exercitum Iacobi I debilitavit, ut, ubi Minorica Coronae vassallitium petivit, ei concessum est. Ita Minorica autonoma taifa facta est, ubi Islamica religio et Arabica cultura saeculi dimidium plus mansere. Sed Ianuario 1287, Alphonsi III, Franci, classis portum Magonis advenit. De deditione insulae paciscuntur propter quam duces nobilesque e Catalaunicis fugere posuerunt pro dedendis reliquis incolis ad faciendos eos servos. De eo quod ad Ebusum attinet, etiam ab Iacobo I captus est, sed Augusto 1236 eius incolae etiam servi facti sunt et eorum bona distributa sunt inter magnates.

Iacobus I Aragoniae insulis administrativam structuram satis autonomam intra Coronam Aragoniae dedit, cum formavissent hae Regnum Maioricae, quod aliquos annos postea omnino independens consecutum est. Post dynasticam Regum Catholicorum unionem, insulae coactae sunt se integrare, velut reliqua paeninsularia regna, novam in dynasticam unitatem. Serius, adhibitum esset Hispanicum decretum anno 1718 quod linguam Catalanam prohiberet et insulas hispanizare cogeret.

Aetas Moderna et ContemporariaRecensere

 
Baliares Augusto 1936, ita per fere totum bellum manebunt.

Insula Minorica inter annos 1708 et 1802 ab Anglicis copiis occupata est, per Bellum Successionis Hispanicae. Per Rempublicam Hispanicam Secundam (19311939) Statutum Autonomiae insulis Baliaribus frustra propositum est.

Anno 1936, incipiente Bello Civili Hispanico, archipelagus divisum mansit in binas zonas: Centralis Occidentalisque pars (Frumentaria, Ebusus, Maiorica) intra aream a militibus contra Rempublicam Hispanicam Secundam rebellantibus rectam manet, dum in Minorica seditio concidit. Primis conflictus mensibus, evoluta est praesertim e Catalaunia operatio ad capiendam Maioricam, "Excensio Maiorica" (Hispanice Desembarco de Mallorca) nuncupata, quae inter Augustum et Septembrem 1936 evoluta esset et denique a Franquistico exercitu reiecta est, quamobrem denuo res manserunt velut antea. Insula Minorica usque ad belli finem non capta est.

Post Transitionem Democraticam Hispanicam, autonomistici animi regrediuntur, annoque 1983 tandem probatur Statutum Autonomiae.

DemographiaRecensere

InsulaeRecensere

Inferiore in tabula praecipuae insulae Baliarium et earum characteres videri possunt:

Tabula Photographema Vexillum Nomen Latinum Nomen Hispanicum Nomen Catalanicum Incolae (2008) Area (km²) Densitas (inc./km²) Caput Latine Caput Hispanice Caput Catalanice
      Maiorica Mallorca Mallorca 846 210 3 625,75 233,39 Palma Maiorica Palma de Mallorca Palma
      Minorica Menorca Menorca 92 434 694,39 133,12 Mago Mahón Maó
      Ebussus Ibiza Eivissa 125 053 569,60 219,55 Ebussus Ibiza Eivissa
      Frumentaria Formentera Formentera 9 147 83,24 109,89 Sanctus Franciscus Frumentariae San Francisco Javier Sant Francesc de Formentera
      Capriaria Cabrera Cabrera 0 15,69 0

Urbes cum maximo numero incolarumRecensere

# Urbs Latine Urbs Hispanice Urbs Catalanice Insula Incolae[8]
1 Palma Maiorica Palma de Mallorca Palma Maiorica 404 681
2 Calvianum Calviá Calvià Maiorica 51 462
3 Ebussus Ibiza Eivissa Ebussus 49 516
4 Manacor Manacor Manacor Maiorica 40 859
5 Lucus Maior Lluchmayor LLucmajor Maiorica 36 681
6 Marratzinum Marrachí Marratxí Maiorica 33 883
7 Sancta Eulalia Rivi Santa Eulalia del Río Santa Eulària des Riu Ebussus 32 637
8 Inca Inca Inca Maiorica 29 321
9 Iamno Ciudadela Ciutadella de Menorca Minorica 29 247
10 Mago Mahón Maó Minorica 29 050
11 Sanctus Iosephus Speculae San José Sant Josep de sa Talaia Ebussus 22 871
12 Portus Magnus San Antonio Abad Sant Antoni de Portmany Ebussus 22 136
13 Pollentia Alcudia Alcúdia Maiorica 19 112
14 Fenalicium Felanich Felanitx Maiorica 18 225
15 Pollensa Pollensa Pollença Maiorica 16 981
16 Soller Sóller Sóller Maiorica 14 075
17 Sapobla La Puebla Sa pobla Maiorica 12 831
18 Sanctus Agninus Santañy Santanyí Maiorica 12 823
19 Servariopolis Son Servera Son Servera Maiorica 12 286
20 Caput Petrae Capdepera Capdepera Maiorica 11 929

Omnia provinciae communiaRecensere

Name Comarque Island Area
(km2)
Population
(2001)[9]
Population
(2011)[10]
Population
(2019)[11]
Alaior Menorca Menorca 109.86 7,108 9,450 9,065
Alaró Raiguer Mallorca 45.71 4,050 5,273 5,572
Alcúdia (Alcudia) Raiguer Mallorca 60.02 12,500 18,914 20,241
Algaida Pla Mallorca 89.79 3,749 5,272 5,642
Andratx (Andrach)[12] Serra Mallorca 81.45 7,753 11,234 11,271
Ariany Pla Mallorca 23.14 766 892 868
Artà Llevant Mallorca 139.78 6,176 7,562 7,845
Banyalbufar Serra Mallorca 18.06 517 559 515
Binissalem Raiguer Mallorca 29.77 5,166 7,640 8,567
Búger Raiguer Mallorca 8.29 950 1,014 1,050
Bunyola Serra Mallorca 84.70 5,029 6,270 6,809
Calvià Serra Mallorca 145.01 35,977 49,807 50,559
Campanet Raiguer Mallorca 34.65 2,309 2,536 2,640
Campos Migjorn Mallorca 149.69 6,360 9,712 10,862
Capdepera Llevant Mallorca 54.92 8,239 11,281 11,868
Es Castell Menorca Menorca 11.66 6,424 7,895 7,434
Ciutadella de Menorca Menorca Menorca 186.37 23,103 29,510 29,840
Consell Raiguer Mallorca 13.70 2,407 3,778 4,053
Costitx Pla Mallorca 15.37 924 1,113 1,288
Deià Serra Mallorca 15.21 654 684 617
Eivissa Vila (Ibiza Town) Eivissa Eivissa 11.14 34,826 48,550 49,783
Escorca Serra Mallorca 139.37 257 258 212
Esporles Serra Mallorca 35.30 4,066 4,845 5,062
Estellencs Serra Mallorca 13.44 347 363 315
Felanitx Migjorn Mallorca 169.71 14,882 18,045 17,780
Ferreries Menorca Menorca 66.09 4,048 4,667 4,777
Formentera Formentera Formentera 83.22 5,553 10,583 12,111
Fornalutx Serra Mallorca 19.49 618 695 660
Inca Raiguer Mallorca 58.34 23,029 30,359 33,319
Lloret de Vistalegre Pla Mallorca 17.44 981 1,308 1,372
Lloseta Raiguer Mallorca 12.10 4,760 5,690 5,988
Llubí Pla Mallorca 34.92 1,806 2,235 2,273
Llucmajor (Lluchmayor) Migjorn Mallorca 327.25 24,277 35,995 36,914
Manacor Llevant Mallorca 260.26 31,255 40,348 43,808
Mancor de la Vall Raiguer Mallorca 19.89 892 1,321 1,509
Maó (Mahón) Menorca Menorca 117.18 23,315 28,789 29,040
Maria de la Salut Pla Mallorca 30.52 1,972 2,122 2,227
Marratxí (Marrachí) Raiguer Mallorca 54.22 23,410 34,538 37,193
Es Mercadal Menorca Menorca 138.34 3,089 5,292 5,038
Es Migjorn Gran Menorca Menorca 31.42 1,167 1,520 1,405
Montuïri (Montuiri) Pla Mallorca 41.13 2,344 2,856 2,912
Muro Pla Mallorca 58.59 6,107 7,010 7,085
Palma[13] Palma Mallorca 208.59 333,801 402,044 416,065
Petra Pla Mallorca 70.05 1,911 2,876 2,860
Sa Pobla (La Puebla) Raiguer Mallorca 48.59 10,388 12,999 13,475
Pollença (Pollensa) Serra Mallorca 151.58 13,808 16,057 16,283
Porreres Pla Mallorca 86.91 4,069 5,459 5,502
Puigpunyent Serra Mallorca 42.31 1,250 1,878 2,012
Ses Salines (Las Salinas) Migjorn Mallorca 39.11 3,389 5,007 4,960
Sant Antoni de Portmany Eivissa Eivissa 126.80 15,081 21,915 26,306
Sant Joan (San Juan) Pla Mallorca 38.54 1,634 2,029 2,108
Sant Joan de Labritja Eivissa Eivissa 121.66 4,094 5,351 6,397
Sant Josep de sa Talaia
(San José)
Eivissa Eivissa 159.42 14,267 24,079 27,413
Sant Llorenç des Cardassar Llevant Mallorca 82.08 6,503 8,490 8,431
Sant Lluís Menorca Menorca 34.76 3,279 7,275 6,798
Santa Eugènia Pla Mallorca 20.25 1,224 1,686 1,561
Santa Eulària del Riu
(Santa Eulalia del Río)
Eivissa Eivissa 153.57 19,808 33,699 38,015
Santa Margalida
(Santa Margarita)
Llevant Mallorca 86.53 7,800 11,725 12,485
Santa Maria del Camí
(Santa María del Camino)
Raiguer Mallorca 37.62 4,959 6,443 7,375
Santanyí Migjorn Mallorca 124.87 8,875 12,427 12,237
Selva Raiguer Mallorca 48.75 2,927 3,699 4,014
Sencelles (Sancellas) Pla Mallorca 52.86 2,146 3,113 3,290
Sineu Pla Mallorca 47.74 2,736 3,696 3,862
Sóller Serra Mallorca 42.79 10,961 13,882 13,705
Son Servera Llevant Mallorca 42.57 9,432 11,915 11,568
Valldemossa Serra Mallorca 42.93 1,708 1,990 1,969
Vilafranca de Bonany Pla Mallorca 23.95 2,466 2,984 3,380
Totals 841,669 1,100,503 1,149,460

Numerus incolarum per annosRecensere

Demographica Insularum Baliarium evolutio
Annus Numerus incolarum % Hispaniae
1857 262 893 1,70%
1900 311 649 1,67%
1910 326 023 1,63%
1920 338 894 1,58%
1930 365 512 1,54%
1940 407 497 1,57%
1950 422 089 1,50%
1960 443 327 1,45%
1970 558 287 1,64%
1981 685 088 1,82%
1991 745 944 1,89%
2001 878 627 2,14%
2008 1 071 221 2,20%

Baliaris numerus incolarum ingenti rhythmo crescit, praecipue propter immigrationem 15,75% incolarum constituentem, et prima Hispanica Communitas Autonoma ac secunda Hispanica provincia (post Lucentum) cum maximo adventiciorum residentium numero. Quorum 39,66% ex Unione Europaea proveniunt, inter quos excellunt Germani (14,59% omnium), Britannici (9,58%), Itali (5,46%) et Galli (3,60%). 34,34% ex Hibero-America, inter quos excellunt ob suum numerum Aequatoriani (10,32%), Argentini (7,62%), Columbiani (5,95%) et Uraquarii (2,39%). 11,02% ex Africa Septemtrionali, praesertim e Maroco, et 7,54% ex Europa Orientali, praecipue e Romania Bulgariaque, veniunt.

LinguaeRecensere

Lingua Catalana est propria Insularum Baliarium lingua (ita in Statuto Autonomiae definita) et coofficialis, iuxta cum lingua Hispanica (quia haec ultima officialis tota in Civitate est). Baliares igitur bilingues in et Hispanica et Baliarica Catalanae dialecto sunt quoniam praesertim a pagensibus e Ruscinone, Gerunda, et Barcinone per Recuperationem Hispanicam venientibus redintegratae sunt. Praeterea, periegeticis in zonis, loquuntur Anglice et Theodisce. Quamquam cooficialitas exsistit, pleraque municipalia regionaliaque affixa et alia documenta solum Catalanice sunt, velut resultatio voluntatis servandae linguae autochthonicae.

Sociolinguisticus Insularum status ita in unidirectionalem bilinguismum linguae Hispanicae faventem fluxit ut, licet plerique incolae duas linguas intellegant, biliguismus activus, scilicet, duabus liguis loqui, fere exclusive a Catalanophonis colitur, dum Hispanophoni praecipue unilingues verbali plano sunt.

Civilitas et administratioRecensere

GubernatioRecensere

 
Palma Maiorica, Insularum caput.
 
Insularum Baliarium vexillum.

Insularum Baliarium et insulae Maioricae caput urbs Palma Maiorica est, quoque Ciutat, scilicet "Urbem", in Maiorica aut simpliciter Palma in reliqua Hispania nuncupata. Ibi Gubernationis Baliaris et Consilii Insularis Maioricensis sedes est.

Praeter gubernationem autonomicam, Insulae divisae sunt in Consilia Insularia quattuor; Maioricae, Minoricae, Ebusi et nuper creatum in Statuti emendatione anno 2007 Frumentariae. Indicandum est ut in comitiis Maio 2007 habitis primum suffragium directe Consiliis Insularibus latum esset. E comitiis 2007 suffragium separatim Consiliorum Insularium gubernationi latum est, quorum membra antea cum deputatis cuiusque insulae Insularum Baliarium Parlamento electae coincidebant.

SymbolaRecensere

Insularum Baliarium symbola in vexillo integata sunt. Haec symbola propria et historice legitimata: horizontales quattuor clavi super gilvo fundo et purpureus superior laevus quadrans cum albo castello quinque medias turres habente. Singulae insulae etiam singula vexilla habere possunt.

Nihilominus, dubitabatur ex eius officializatione huius vexilli usus et eius historica legitimatio, quia pluries vexilli Maioricae modificatio consideratur, quod revera etiam in Palmae Maioricae insigni inspiratum est.

Aliud Insularum Baliarium symbolum Dies Insularum Baliarium est qui Kalendis Martiis celebratur, ubi Statutum Autonomiae anno 1983 vigere coepit.

Historia naturalisRecensere

 
Insularum Baliarium tabula.
 
Iugum Transmontanum (Catalanice; Serra Tramuntana et Hispanice; Sierra Tramontana).

PalaeogeographiaRecensere

Gymnesiae et Pityussae dissimilem historiam geographicam habuere. Per Quaternarii glaciationes, propter aquae cumulum gelus modo in glacie pontivaga et magnis in iugis, maria oceanosque aequor deminuere. Quod quidem Minoricam et Maioricam se iungere vero Ebusum et Frumentariam provocavit. Omnes faunae floraeque inter se miscuere, sed inter Magnam Gymnesiam et Magnam Pityussam sic non evenit, quia mansit euripus amplius 70 km longus, terrestri faunae invius. Minor Magnae Gymnesiae magnitudo (2 000 km²) et aridius clima terrestris faunae extinctionem et notorum arboreorum vegetalium carentiam effecit.

FloraRecensere

In praeterito, Gymnesiae et Pityussae dissimilia oecosystemata habere. Gymnesiae ilicum silvas in intestinis et litoralibus in planitiebus magnas buxi Baliaricae silvas habebant, quae in Maiorica residue adhuc inveni potest. Pityussae paene arboreae vegetationis nudae erant et nitrophilae herbae praedominabant propter effectum deiectionum magnae coloniarum aviarium habitarum quantitatis.

In praesenti sunt in Baliaribus numerosae endemicae plantae inter quas Apium bermejoi, Euphorbia fontqueriana, Euphorbia margalidiana, Euphorbia pithyusa, Galium balearicum, Galium crespianum, Galium friedrichii aut Helleborus lividus.

FaunaRecensere

Gymnesiarum et Pityussarum fauna olim persimilis erat. Videtur, exceptis volucribus speciebus (avibus, chiropteris, et volantibus insectis), fere nulla terrestris species in commune habebatur: dissimiles vegetales communitates, dissimilia herbivora, dissimilia carnivora velut Hypnomys morpheus, species Myotragus aut Nesiotites hidalgo.

In Baliaribus aliquae species endemicae, sicut bufo Alytes muletensis, aut Baliaricae lacertae Podarcis lilfordi et Podarcis pityusensis, inveniuntur.

OeconomiaRecensere

 
Ebussi, ponderis periegetici nuclei, via.

PDG pro insulano Hispanicorum maximorum unus est. Socio-oeconomicum Baliaricae oeconomiae elementum determinantissimum ultimis in decenniis periegesis est, nihilominus periegeticae mores dissimiles secundum insulam sunt. Insulae Maiorica et Ebusus intentiorem periegeticum fluxum habent, periegetas praesertim Germanos et Britannicos accipientes, quamquam etiam multi Itali praesertim in Ebusum eunt. Attamen Minorica in periegeticam industriam serior intravit, nunc multos Britannicos periegetas accipiens. De Frumentaria, insula ex huius industriae effectibus seclusa est, inter alia propter potabilis aquae carentiam et parvam magnitudinem, etsi accepit turistas praesertim Italos.

Omnibus in insulis reliquae Hispaniae turismus solum totius quartam partem repraesentat, dum Ebusus est periegeticissimus (praecipue ob iuvenes eius discothecarum fama attractos).

Hoc turismi phaenomenum igitur insularis oeconomiae modum mutavit, laborantibus 70% incolarum in campo diaconiarum. Praeterea excellenda est industria textilis, corii et calceamenti.

EnergiaRecensere

Energiae generatio in Baliaribus basice de quinque thermaticis electrificinis in Maiorica, Minorica et Ebusso sitis pendet:

Electrificinae thermaticae in Insulis Baliaribus
Nomen Locus Provincia Societas possessoria
Electrificina Thermatica Pollentiae Pollentia (Maiorica) Baliares GESA-Endesa
Electrificina Thermatica Domus Arcarii Palma Maiorica (Maiorica) Baliares GESA-Endesa
Electrificina Thermatica Domus Reus Palma Maiorica (Maiorica) Baliares GESA-Endesa
Electrificina Thermatica Magonis Mago (Minorica) Baliares GESA-Endesa
Electrificina Thermatica Ebusi Ebussus (Ebusus) Baliares GESA-Endesa

ArsRecensere

Insulae aliquae megalithica monumenta servant, inter quae excellunt talaiota, navetae, et taulae, omnia ex tempore inter 1800 et 1500 a.C.n. comprehensa. Pauca Musulmani temporis reliqua manent. Cathedralis Sanctae Mariae Palmae Maioricae, Lonia (Hispanice La Lonja; Catalanice La Llotja), et Castellum Belli Visus (Hispanice Castillo de Bellver; Catalanice Castell de Bellver), circulare castellum cum dangione sinui Palmae Maioricae praesidens, clara artis Gothicae exempla sunt. Excellendae sunt hanc per tempus ecclesiae tales Sanctae Crucis, Sanctae Eulaliae, Sancti Iacobi, Sancti Nicolai. Serius sunt ecclesiae tales Sancti Francisci, Montis Sionis (Hispanice Montesión). In Iamnone et Palmae Maioricae aliquae architecturae saeculi duodevicensimi specimina sunt, ubi eminuit P.? Calvo pictor.

Nexus externiRecensere

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 1.2 Graesse, Benedict, Plechl. Orbis Latinus (1971)
  2. Liv. 28.37.4; Plin., Nat. 3.76 & 77.
  3. Cic., Att. 12.2.1.
  4. [1] Lexicon Universale Hofmann
  5. [2] Lexicon Universale Hofmann
  6. [3] Lexicon Universale Hofmann
  7. Lycophronis Chalcidici, Alexandra (633-641). Textus originalis: Οι δ'αμφικλύστους Γυμνησίας σισυρνοδυται καρκίνοι πεπλωκότες άχλαινον αμπρεύσουσιν νήλιποι βίον, τριπλαις δικώλοις σφενδόναις ωπλισμένοι. ων αι τεκουσαι την εκηβόλον τέχνην άδορπα παιδεύσουσι νηπίους γονάς. ου γαρ τις αυτων ψίσεται πυρνον γνάθω, πριν αν κρατήση ναστον ευστόχω λίθω, υπερ τράφηκος σημα κείμενον σκοπου.
  8. [4] Census 2010
  9. Census at 1 November 2001: Instituto Nacional de Estadística, Madrid.
  10. Census at 1 November 2011: Instituto Nacional de Estadística, Madrid.
  11. Estimate at 1 January 2019: Instituto Nacional de Estadística, Madrid.
  12. includes the uninhabited offshore islet of Dragonera.
  13. includes the uninhabited offshore island of Cabrera.