Bellum trium Sanctiorum
Bellum trium Sanctiorum (Hispanice: Guerra de los tres Sanchos) fuit bellum inter regna Castellae et Pampilonae cum auxilio Aragoniae, ab anno 1065 usque ad 1067 gessum. Nomen huic bello datum est quod reges tres Sanctium vocabantur: Sanctius II Castellae, Sanctius IV Pampilonensium, Sanctius Aragoniae.
Terrae Alavae et Rivogiae olim fuerunt comitatus Castellani, sed ab tempore regis Sanctii III Maioris Pampilonensium a Pampilonensium rege recta erant. Ferdinando Castellae defuncto, Sanctius filius bellum gessit contra sobrinum eius regem Pampilonensium, qui auxilium petivit sobrino utrium, Sanctio Aragoniae.
Post proelia nonnulla, Castella terras Rivogiae et Alavae occupavit, sed non fuit victor clarus in bello.
Rodericus Didaci in hoc bello pugnavit pro Castellanis, et tunc agnomen Campidoctorem accepit.
Nexus interni
Mons Auseva • Rozaballes • Clavigium • Albayda • Septemmancae • Alfondega • Gradi • Altaporca • Plantata • Tres Sanctii • Vulpegera • Sacralia • Uclesium • Olisipo • Alarcur • Navae Tolosae • Salatum flumen • Granata | |