Petrus de Castro Novo,[1] qui ab oppido Francogallice Castelnau-le-Lez nuncupatum cognominatur, fuit ab anno 1202 abbatiae Fontis Frigidi monachus et ab anno 1203 legatus pontificalis contra haeresem Catharorum una cum monacho Radulpho institutus; quibus ab anno proximo praepositus est Arnoldus Amalricus Cisterciensis abbas ... Illi mense Decembri anni 1206 iuxta Montepessulano invenerunt Didacum Oxomensem episcopum nuper ab apostolico sede reditum. Inde omnes, una cum Dominico Iacobi contubernio, praedicationem ad Catharos susceperunt (an Innocentius haec praevidisset non liquet).

Wikidata Petrus de Castro Novo
Res apud Vicidata repertae:
Petrus de Castro Novo: imago
Petrus de Castro Novo: imago
Nativitas: 1170; Archidioecesis Montis Pessulani
Obitus: 15 Ianuarii 1208; Villa Sancti Aegidii
Patria: Francia

Familia

Genitores: Bernard, Baron de Castelnau; NN

Memoria

Beatus (feriae die 15 Ianuarii)

Die 14 Ianuarii 1208[2] ad ripam fluminis Rhodani a duobus equitibus necatus est. Interfectores, si commentario legati Milonis et bullae pontificali credimus, postea ut amici a Raimundo comite Tolosano et a Guillelmo Porcelleto Arelatensi domino recepti sunt.[3] Ab hoc crimine oritur Expeditio sacra in Albigenses a papa Innocentii III missa.

  1. "fratrem Petrum de Castronovo": Petrus Vallium Cernaii, Historia Albigensis iii.20
  2. "Necrologium de Cassan" (Histoire générale de Languedoc vol. 5 p. 36; alii dixerunt 16 Februarii 1208 aut 5 Martii 1208, sed falso.
  3. Epistula legati pontificalis Milonis de Petro de Castro Novo interfecto (PL vol. 219 col. 126); Bulla pontificalis "Rem crudelem".

Bibliographia

recensere
  • A. Villemagne, Bullaire du bienheureux Pierre de Castelnau.
  • H. Zimmermann, Die päpstliche Legation in der ersten Hälfte des 13. Jahrhunderts. 1913