Radulphus (monachus Fontis Frigidi)
Radulphus (mortuus anno 1207) fuit abbatiae Fontis Frigidi monachus ordinis Cisterciensis et ab anno 1203 legatus pontificalis contra haeresem Catharorum una cum monacho Petro de Castro Novo institutus; quibus ab anno proximo praepositus est Arnoldus Amalricus Cisterciensis abbas. Illi mense Decembri anni 1206 iuxta Montepessulano invenerunt Didacum Oxomensem episcopum nuper ab apostolico sede reditum. Inde omnes, una cum Dominico Didaci contubernio, praedicationem ad Catharos susceperunt (an Innocentius haec praevidisset non liquet). Anno 1207 mortuus est apud abbatiam quae dicitur Franca Vallis; depositionem eius die 9 Iulii commemorant Cisterciani.
Officia
recensere- monachus abbatiae Fontis Frigidi ab anno 1202
- legatus pontificalis ab anno 1203
Fontes
recensere- Petrus Vallium Cernaii monachus, Historia Albigensis 6, 20, 21, 50
Bibliographia
recensere- H. Zimmermann, Die päpstliche Legation in der ersten Hälfte des 13. Jahrhunderts. 1913
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.