Aperire sectionem principem

Hystoria Albigensis (in orthographia classica Historia Albigensis) est narratio Latine scripta de origine et successu expeditionis sacrae in Albigenses anno 1208 iussu Innocentii III papae inceptae. Petrus Vallium Cernaii monachus, historiae auctor, usque ad finem anni 1218 (Simone comite Montisfortis mense Iunio interfecto) opus produxit (fortasse eo anno ipse mortuus est vel paullo postea).

Opus Innocentio ipso dicatum est; quo die 16 Iulii 1216 mortuo, epistula dedicatoria, qua textus incipit, ante hunc diem scripta erat.

Petrus comitem Montisfortis valde admiravit eumque "comitem nostrum", "athletam Christi", "militem Christi" nuncupat. Cum Cruce signatis omnino consentivit verboque simplicissimo "nostri" designat. Catharos autem odit rationesque ob quas ecclesiam Catholicam reiecerunt minime intellexit.

BibliographiaRecensere

Editiones et versiones
  • 1880 : "Petri, Vallium Sarnaii monachi, Historia Albigensium, et sacri belli in eos suscepti" in Recueil des historiens des Gaules et de la France vol. 19 (Lutetiae, 1880) pp. 1-113 (Latine) Textus apud Gallica
  • 1926-1939 Pascal Guébin, Ernest Lyon, edd., : Petri Vallium Sarnaii monachi Hystoria Albigensis. Lutetiae: Champion. 3 voll. (Latine, Francogallice)
  • 1951 : Pascal Guébin, Henri Maisonneuve, interprr., Histoire albigeoise. Lutetiae: Vrin (Francogallice) (Paginae selectae apud Google Books)
  • 1997 : "Kreuzzug gegen die Albigenser. Die Historia Albigensis (1212-1218)", hrsg. von Gerhard E. Sollbach, Zürich: Manesse Verlag, ISBN 3-7175-8228-3 (Germanice)
  • 1998 : W. A. Sibly, M. D. Sibly, interprr., The history of the Albigensian Crusade: Peter of les Vaux de Cernay's Historia Albigensis. Woodbridge: Boydell. ISBN 0851158072 (Anglice)


Nexus interni

Nexus externiRecensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.