Histoire générale de Languedoc

'Histoire générale de Languedoc est opus historicum de regione magna Francica Latine "Occitania", Francogallice Languedoc appellata. Quod opus saeculo XVIII a Benedictinis Claudio Devic et Iosepho Vaissète confectum minoribus curis ab Alexandro Du Mège saeculo XIX medio recensum est, mox autem, suadente Eduardo Privat librario Tolosano, a cohorte eruditorum editum et ad summam utilitatem auctum. Documentorum et narrationum antiquarum textus completos praebet, e quibus nonnulla in libris manu scriptis legebantur usque ad Revolutionem Francicam servatis sed hodie deperditis.

Nummus commemorativus Comitatuum Occitaniae, 1746, ob Historiam Occitaniae Generalem confectam incusus

BibliographiaRecensere

Editiones
  • 1730-1745 : Histoire générale du Languedoc. 5 voll. Lutetiae: Vincent
  • 1840-1846 : Alexandre Du Mège, ed., Histoire générale du Languedoc. 10 voll. Tolosae: J.-B. Paya Vol. 1 2 3 4 5 6 7 8 10
  • 1872-1904 : Histoire générale du Languedoc. 16 voll. Tolosae: Privat
    • Voll. 1-2: usque ad annum 877 1 2
    • Voll. 3-5: anni 878-1165 3 4 i 4 ii 5
    • Voll. 6-8: anni 1165-1271 6 7 8
    • Voll. 9-10: anni 1271-1443 9 10
    • Voll. 11-12: anni 1443-1642 11 12
    • Voll. 13-14: anni 1643-1790 13 14
    • Vol. 15: Recueil des inscriptions antiques textus
    • Vol. 16: Histoire graphique textus
Bibliographica et critica
  • Baron Desazars, Histoire générale du Languedoc: Histoire graphique: notes critiques. Tolosae: Privat, 1906 Textus apud gallica
  • Arlette Jouanna, "Introduction" in Histoire générale de Languedoc (Tolosae: Privat; Lutetiae: Tchou, 2003-2006) vol. 1 pp. XIII-XXIV
  • Ch. Peyronnet, "Dom Vaissète, historien du siècle" in Revue du Tarn (1899)