"Cognovit Dominus qui sunt eius" vel Graece Ἔγνω Κύριος τοὺς ὄντας αὐτοῦ sunt verba Pauli apostoli, qui haec ad Timotheum scripsit ut curas Dei pro credentibus monstraret. Textus epistulae ad Timotheum secundae in Novo Testamento sic sonat:

Sed firmum fundamentum Dei stetit, habens signaculum hoc: Cognovit Dominus qui sunt eius, et Discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini (Epistula II ad Timotheum 2.19, versio Vulgata).

Caedite eos: novit enim Dominus qui sunt eius recensere

Quae verba Arnoldus Amalricus, abbas Cisterciensis et legatus pontificalis, usurpavisse dictus est, Baeterris anno 1209 obsessis, militibusque expeditionis sacrae in Albigenses praetendentibus se non distinguere posse haereticos a Catholicis. Secundum Caesarium Heisterbachensem legatus sic respondit: Caedite eos: novit enim Dominus qui sunt eius (Caesarius Heisterbachensis, Dialogus miraculorum 5.21).