Chronica (Guillelmus de Podio Laurentii)
Chronica (aut, ut ipse scripsit, Cronica) titulus est operis a Guillelmo de Podio Laurentii compositi anno 1275 aut 1276. Praefatio titulos duos praebet: "Incipit chronica a magistro Guillelmo de Podio Laurenti compilata", deinde "Incipit prologus super hystoria negocii a Francis Albiensis vulgariter appellati"; est historia brevis persecutionis haeresis Catharorum et expeditionis sacrae in Albigenses. Initium habet cum praedicatione Bernardi Claraevallensis in oppido Viridifolio anno 1145, finem autem cum restitutione terrarum comitis Fuxiensium Rogerius Bernardus III anno 1275.
Fortuna
recensereChronicis Guillelmi usi sunt:
- Bernardus Guidonis in opere suo cuius titulus est Flores chronicorum saeculo XIV scripto
- Scriptor operis Praeclara Francorum facinora saeculis XV exeunte et XVI impressi
Editiones
recensere- 1880 : "Guillelmi de Podio Laurentii Historia Albigensium" [pars prior] in Recueil des historiens des Gaules et de la France (Lutetiae, 1840-1904) vol. 19 pp. 193-225 Textus apud gallica (Latine)
- 1976 : Ioannes Duvernoy, ed., Guillaume de Puylaurens, Chronique 1145-1275: Chronica magistri Guillelmi de Podio Laurentii. Lutetiae: CNRS, 1976; reimpressus Tolosae, 1996. ISBN 2-910352-06-4 (Latine, Francogallice)