Nomine Canso de la Crosada, scilicet "Carmen de Expeditione Sacra", appellatur carmen epicum sine titulo Occitanice scriptum, fons perutilis historiae expeditionis sacrae quam papa Innocentius III in haeresim Catharorum mandavit, a mense Martio anni 1208 usque ad mensem Iulium anni 1219. Id carmen uno libro manu scripto servatum necesse est in duas partes dividere, quorum prima a Guillelmo Tutelensi anno 1213 composita est, altera autem a poeta anonymo post annum 1222.

Insidiae quibus Raimundus Rogerius comes Fuxiensis cruce signatos Germanos iuxta Montjoi despoliat, e libro manu scripto Canso de la Crosada (Bibliotheca Nationalis Francica)
Ludovicus Franciae princeps castellum Marmandam capit (1219) e libro manu scripto Canso de la Crosada (Bibliotheca Nationalis Francica)

Pars prima

recensere

Pars prima, ut dicit prologus, est la cansos que maestre Guilhelms fit[1], carmen a magistro Guillelmo factum, clerico Tutelae in Navarra nato, qui "totam terram vidit combustam et destructam quia populus haeresim acceperant".[2] Hoc carmen, ad numerum 2749 versuum productum, res annorum 1208-1213 narrat e parte Cruce signatorum ecclesiaeque catholicae.

Pars altera

recensere

Continuatio, ad numerum 6811 versuum producta, narrat res annorum 1213-1219, proelium iuxta Murellum commissum, mortem Simonis comitis Montisfortis, e parte Raimundi VI comitis Tolosae. Auctor anonymus fuit, ut apparet, theologiae legumque doctus; fortasse Concilio Laterano Romae cum Raimundo adfuit. Pro rebus annorum 1216-1219, Historia Albigensi Petri Vallis Cernaii partim deficiente, eruditi hodierni hoc carmen ut fontem principalem accipiunt. In ultimis versibus poeta dimittit urbem Tolosam sub tutela Dei et sancti Sernini et sub regno "iuvenis comitis", id est, Raimundi VII qui succedit patri suo anno 1222.

  1. Canso prologus 2.
  2. Canso prologus 8-9.

Bibliographia

recensere
Editiones et versiones
  • Paul Meyer, ed., La chanson de la croisade contre les Albigeois (1875) (Occitanice, Francogallice) Vol. 1 Vol. 2
  • Eugène Martin-Chabot, ed., La chanson de la croisade albigeoise (Lutetiae: Les Belles Lettres, 1931-1961. 3 voll.) (Occitanice, Francogallice)
  • Janet Shirley, interpr., The Song of the Cathar Wars (Ashgate Publishing, 1996) (Anglice)
Eruditio

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Canso de la Crosada spectant.