Raimundus Rogerius Trencavelli[1] (1185-1209) fuit ab anno 1194 Carcassonis et Biterrensis vicecomes. Fuit filius Rogerii II et Adelaidis Raimundi V Tolosani filiae. Anno 1194, patre mortuo, annum agens nonum vicecomitatus Carcassonis et Biterrensis accepit sub tutela Bertrandi de Saissaco[2] qui fuit Catharorum fautor. Anno 1209 a Simone domino Montis Fortis, expeditionis sacrae in Albigenses duce, captus et in ipso castello Carcassonis incarceratus, subito mortuus est causa vel doli mali vel morbi alicuius.

  1. Dom Claude de Vic et Dom Vaissète, Histoire générale de Languedoc, 1733, Lutetiae, apud Jacques Vincent, T. II. [1] Libri Googles (Latine)
  2. Augustin Chassaing, Catulaire des templiers du Puy-en-Velay, 1881, Lutetiae, Honoré Champion. [2] (Latine)
 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!