Centum Napoleonis dies
Centum Napoleonis dies sunt spatium a die 1 Martii usque ad diem 18 Iunii 1815 (clades Waterlooensis) in quo Napoleo, Francorum imperator, cum in exilium eiectus esset in Ilvam, rursus breviter rerum potitus est post Pacem Primam Lutetiae.
Historia
recensereAnno 1813, Napoleo proelio superatus erat apud Lipsiam, et insequenti anno coactus est ex Lutetia fugere et in exilium ire 1050 fidelibus militibus sequentibus in insulam Ilvam.
In Francia, Ludovicus XVIII, Ludovici XVI frater, regno potitus est, sed Napoleo ex insula cum militibus evasit et 1 Martii navi egressus est in Vallem Auream, oppidum parvulum in Provincia positum. Napoleo per Provinciam, regionem Borbonicis amicissimam, audacter progredi coepit. Cum imperator die 7 Martii ad Gratianapolim (Grenoble) pervenisset, Borbonica legio V se cum manu Napoleonis coniunxit. Postea multae aliae legiones Borbonicum exercitum deseruerunt ac Napoleoni se dederunt; ipse Ney, qui paulum antea regi promisit se illiberalem istum Corsum (sic enim Napoleonem nominabat) Lutetiam in ferrea cavea reportaturum, se cum Napoleone coniunxit. Postridie, Ludovico XVIII e Lutetia in Belgiam fugiente, Napoleo Lutetiam ingressus est.
Francia recuperata, res attamen arduae erant, nam totius Europae reges, qui antea de novis finibus inter se dissenserunt, tunc omnes Napoleonem timentes eum imperio spoliare volebant. Septimam igitur inter se coalitionem contra Napoleonem conflaverunt. Napoleoni ergo pugnandum fuit, quamquam id non voluit, et rursus attulit necessarium delectum, qui invisus omnibus erat. Quo facto, concripsit exercitum ducentorum octaginta milia hominum, Britanniae, Russiae, Austriae, et Borussiae septingenti milia milites suppeditaverunt.
Napoleoni statim proelium committere melius esse visum est, nam si diutius expectaret, hostes multo melius exercitum pararent. Napoleo iter fecit ducens exercitum centum viginti milia hominum in Belgiam, ubi dux Wellingtoniae et Blucher, habentes pro se quisque in imperio similem exercitum, Britannicorum, Borassicorum, et Belgarum compositum, erant. Napoleo, in campo Waterloo, planitia apud Bruxellas posita, profligatus die 18 Iunii 1815, fugere debuit et, cum Britannici eum comprehendissent, rursus in exilium pulsus in Sanctam Helenam, insulam a Francia distantissimam et parvulam, mortuus est anno 1821.
Bibliographia
recensere- Villepin, Dominic de. 2001. Les Cent-Jours : ou l'esprit de sacrifice. Lutetiae.
- Tulard, Jean. 2001. Les vingt jours. Fayard.