Dominicus de Villepin (Francogallice plene Dominique Galouzeau de Villepin; Rabati die 14 Novembris 1953 natus) est politicus Franciae.

Wikidata Dominicus de Villepin
Res apud Vicidata repertae:
Dominicus de Villepin: imago
Dominicus de Villepin: imago
Nativitas: 14 Novembris 1953; Khemisset
Patria: Francia
Nomen nativum: Dominique Marie François René Galouzeau de Villepin

Familia

Genitores: Xavier de Villepin; Yvonne Hétier
Coniunx: Marie-Laure de Villepin
Proles: Marie de Villepin, Arthur de Villepin, Victoire de Villepin
Familia: Q107336462
Dominicus de Villepin anno 2010 motús Rei publicae solidariae conditor

Filius Xaverii de Villepin ingeniario ultra mare operam dante, ipse in Maroco, Venetiola, Civitatibus Foederatis, Italia educatus est. Alumnus est autem Scholae Nationalis Administrationis Parisiensis, ubi studia sua absolvit eodem anno 1980 quo et Franciscus Hollande, Michael Sapin, Segolena Royal et Rainaldus Donnedieu de Vabres. Secretarius generalis a praesidatu fuit a die 17 Maii 1995 usque ad 6 Maii 2002, praeside Iacobo Chirac. Minister rerum internarum a die 7 Maii 2002, rerum externarum a die 31 Martii 2004 meruit, primo ministro Ioanne Petro Raffarin, eodem praeside. Sub eodem ipse a die 31 Maii 2005 usque ad diem 17 Maii 2007 fuit primus minister Franciae.

Bibliographia recensere

  • Benoît Yvert, ed., Premiers ministres et présidents du Conseil. Histoire et dictionnaire raisonné des chefs du gouvernements en France (1815-2007). Lutetiae: Perrin, 2007

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Dominicum de Villepin spectant.
  • "Dominique de Villepin": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)
Ministri rerum internarum Francici 1959–