Iacobus Chaban-Delmas
Obitus: 10 Novembris 2000; Lutetia
Patria: Francia
Nomen nativum: Jacques Delmas
Officium
Munus: politicus, miles
Patronus: Inspection générale des finances
Consociatio
Familia
Memoria
Sepultura: Ascain
Iacobus Chaban-Delmas, nomine nativo Jacques-Michel-Pierre Delmas (Lutetiae natus die 7 Martii 1915; ibidem die 10 Novembris 2000 mortuus) fuit politicus Francicus.
Filius ingeniarii et musicologae, Cellis in lyceo Lakanal educatus, alumnus fuit universitatis et scholae liberae scientiarum politicarum Parisiensium. Deinde diurnarius apud L'Information économique et financière operam dedit, sed anno 1939 studia apud scholam militarem specialem Saint-Cyr absolvit. Francia a Germanis occupata simul et magistratus iuxta regimen Vippiacense , et emissarius iuxta Franciam liberam egit, pseudonymo "Chaban" accepto quod postea sub specie agnominis adsumpsit.
Praefectus urbi Burdigalae anno 1947 electus, hoc officio usque in annum 1995 functus est. Eodem fere tempore legatus fuit conventui nationali a die 10 Novembris 1946 usque in 1997; cui conventui ter praesedit, a die 9 Decembris 1958 usque ad 20 Iunii 1969, iterum a 3 Aprilis 1978 ad 21 Maii 1981 et a 2 Aprilis 1986 ad 12 Iunii 1988. Minister a commeatu ab 1954 usque in anno insequenti et minister a munitione nationali a 6 Novembris 1957 usque in 14 Maii 1958 fuit, praeside Renato Coty. Primus Minister meruit, praeside Georgio Pompidou, a die 20 Iunii 1969 usque ad 5 Iulii 1972.
BibliographiaRecensere
- Patrick Chastenet, Philippe Chastenet, Chaban. Lutetiae: éditions du Seuil, 1991. ISBN 2-02-013535-3
- Bernard Lachaise, Gilles Le Béguec, Jean-François Sirinelli, Jacques Chaban-Delmas en politique. Lutetiae: Presses universitaires de France, 2007. ISBN 978-2130561385
- Gaston Marchou, Chaban-Delmas. Lutetiae: Albin Michel, 1969
- Jacques Mousseau, Chaban-Delmas. Lutetiae: Perrin, 2000. ISBN 2-262-01656-9
- Benoît Yvert, ed., Premiers ministres et présidents du Conseil. Histoire et dictionnaire raisonné des chefs du gouvernements en France (1815-2007). Lutetiae: Perrin, 2007
Nexus externiRecensere
Lexici biographici: • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica |
- "Jacques Chaban-Delmas" apud Ordinem Liberationis
Michael Debré 1959 • Georgius Pompidou 1962 • Mauritius Couve de Murville 1968 • Iacobus Chaban-Delmas 1969 • Petrus Messmer 1972 • Iacobus Chirac 1974 • Raimundus Barre 1976 • Petrus Mauroy 1981 • Laurentius Fabius 1984 • Iacobus Chirac 1986 • Michael Rocard 1988 • Editha Cresson 1991 • Petrus Bérégovoy 1992 • Eduardus Balladur 1993 • Alanus Juppé 1995 • Leonillus Jospin 1997 • Ioannes Petrus Raffarin 2002 • Dominicus de Villepin 2005 • Franciscus Fillon 2007 • Ioannes Marcus Ayrault 2012 • Manuel Valls 2014 • Bernardus Cazeneuve 2016 • Eduardus Philippe 2017 Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Porta Franciae • Gubernatores civitatum Europaearum hodiernarum Capsae cognatae: Gubernatores civitatum sociarum Unionis Europaeae • Praesides Franciae • Praesides consilii Franciae 1871–1959 Ministri ab agricultura • a circumiectu • a cultura • ab eruditione • ab iustitia • a labore • a munitione • ab oeconomia • a rebus externis • a rebus internis • a valetudine | |
Aemilius Fourcand 1870 • Carolus Iacobus Petrus Ioannes de Pelleport-Burète 1874 • Aemilius Fourcand 1876 • Albertus Brandenburg 1877 • Alfredus Daney 1884 • Hadrianus Baysselance 1888 • Alfredus Daney 1892 • Camillus Cousteau 1896 • Paulus Ludovicus Lande 1900 • Alfredus Daney 1904 • Ioannes Bouche 1908 • Carolus Gruet 1912 • Ferdinandus Philippart 1919 • Hadrianus Marquet 1925 • Ioannes Ferdinandus Audeguil 1944 • Iacobus Chaban-Delmas 1947 • Alanus Juppé 1995 • Hugo Martin 2004 • Alanus Juppé 2006 | |