Potestas in scientia sociali rebusque publicis est humana morum aliorum movendorum facultas. Vocabulum auctoritas potestati a legitimá structurá sociali perceptae saepe adhibetur. Potestas videri potest et bona et mala (vel etiam iniusta). Fundamentale potestatis adhibitae genus endemicum in nostrá specie videtur; quia autem homines sunt entia socialia, eadem notio videri potest bona, res hereditate excepta vel ad proposita humanistica adhibenda data quae adiuvabunt, movebunt, aliisque potestatem dabunt (e.g. societas fundata Gatesiana de eradicatione poliomyelitis).[1]

Statua Augusti, primi imperatoris Imperii Romani.
Disordines motus sunt qui potentiam exercent in aliqua sua formis, inter quas eminent syndrome, megalomania, hamartia vel narcissis.
Sub Iustinianum I, saeculo sexto regnante, regiones Italiae nonnulla decennia ab Ostrogothis captae sunt: ergo, hoc opus tessellatum clarum, imperatorem Byzantinum in media parte exprimens, Ravennae videri potest.

Plerumque a rebus interdependentiae inter binas entitates et circumiecta derivatur. In negotiis, ethica potestatis instrumentalitas est res gesta, et sic est ludus summae zeri. Verbis simplicibus, exprimi potest aut sursum aut deorsum. De potestate deorsum, superior organizationis homo inferiores movet ut fines negotii adipiscantur; cum autem societas potestatem sursum adhibet, inferiores sunt qui decreta eorum ducis vel ducum moveant.[2]

Usus potestatis nec vim nec minas virium (coercitionem) non semper implicat. Simillimus est rei quam civitates aequabiles (e.g. Dania, Nederlandia, Norvegia, Suecia) gratia appellare possunt, contra rem extremam quae nonnulli auctores in civitatibus capitalisticis minas appellare possunt, rationem quá potestas adhibetur.[3] Exemplum potestatis sine oppressione adhibitae est notio potestatis mollis, contra potestatem duram.

Cicero Catilinam reprehendit. Opus tectorium a Caesare Maccari factum. Potestas saepe oratione efficitur.
Georgius V, Rex Britanniarum Regni et Dominionum Britannicarum, Imperator Indiae. Vestitus potestatem exhibere potest.
Concursus populi dierum Lunae in Germania Orientali (1989–1991) Murum Berolinensem deicere iuvabant. Concursus populi sunt genus potestatis habitae.
Vexillum Rei Publicae Popularis Sinarum. Vexilla symboli potestatis communis—urbanae, civicae, nationalis, militaris, commercialis, culturalis—esse possunt.

Multae recentiores disputationes sociologicae de potestate modum tractant quo potestas facultatem rebus det; quod significat potestatem esse rationem quae actiones sociales tam facere quam cogere vel etiam prohibere potest. Michael Foucault, philosophus Francicus, potestatem videbat expressionem structuralem "strategicam rem multiplicem in datá re sociali,"[4] quae ambas vim et facultatem poscit.

Nexus interni

Notae recensere

  1. Luthans, Luthans, et Luthans 2015: 290–91.
  2. Schein, Larry E. Greiner, Virginia E. (1988). Power and organization development : mobilizing power to implement change (Repr. with corrections. ed.). Reading, Mass.: Addison-Wesley. ISBN 978-0201121858 
  3. Handy 1993.
  4. Anglice "a complex strategic situation in a given social setting" (Gordon 1980).

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicicitatio habet citationes quae ad potestatem spectant.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad potestatem spectant.