Murus Berolinensis
Murus Berolinensis[1] seu vallum Berolinense[2] erat murus longissimus, qua inde a die 13 Augusti anni 1961 ad diem 9 Novembris anni 1989 partes urbis Berolini, quae ad occidentem solem spectant, a partibus ad orientem solem spectantibus separabantur.

Historia Recensere
Cur murus Berolinensis aedificatus sit Recensere
Post bellum mundanum secundum urbs Berolinum sub dicione victorum Americanorum, Britannorum, Gallorum, Russorum erat. Bello autem frigido quod dicitur cum victores inter se abalienati urbem in duas partes dividissent, pars urbis a Russis occupata caput rei publicae democraticae Germanicae (vel RPDG) appellatae facta est. Cuius magistratus, quippe qui cum partibus communisticis facerent, populo neque dicendi neque mercaturae libertatem concesserunt. Quamobrem civium RPDG ingens multitudo in Berolini partes liberas aufugerunt. Hac tot hominum migratione commotus aestate anni 1961 Gualterius Ulbricht princeps RPDG consilium cepit, ut fines illius rei publicae a ceteris Germaniae partibus intercluderentur.
De aedificatione et apparatu muri Recensere
Quod consilium ut dissimularet, Ulbricht eodem anno neminem in animo habere dixit murum ullum struere. Tamen Idibus Augustis raedis cataphractis imminentibus muri aedificandi initium factum est. Consistebat autem ex caemento circum perticas ferreas fuso. Altitudinis erat trium metrorum et sexaginta centimetrorum, longitudinis quadraginta duorum chilometrorum. Qui murus, cum exaedificatus esset, turribus et stationibus et omni arcendi apparatu custodiebatur. Quem cum transcendere conarentur, per quadraginta fere annos plus quam ducentos cives RPDG telis esse traiectos verisimile est, constat autem octoginta sex esse occisos.
Pinacotheca Recensere
-
Murus anno 1980
-
Murus anno 1986 ab occidentali parte visus
-
Berolinum caelitus visum cum cursu muri
-
Campus vacuus in regione ubi olim murus fuit in urbis regione Media
De muro refracto Recensere
Anno autem 1989 partium communisticarum potestate propter civium RPDG libertatis amorem et obstinationem fracta 10 Novembris Egon Krenz, qui tum rei publicae praeerat, cum statum rei publicae funditus everti posse timeret, nisi rerum novarum facultatem quandam concederet, permisit, ut per fines RPDG ceteris Germaniae partibus continentes libera fieret emigratio. Eodem vespero complura milia civium RPDG per muri transitus in Berolini partes liberas irruerunt, ut concessae libertatis periculum facerent. Sic idem dies et muro exitium et populo Germanorum redintegrationem attulit.
Quid supersit de muro Berolinensi Recensere
His quidem diebus murus Berolinensis maxima ex parte deletus est. Tamen aliquas reliquias viatores invenient,
- quarum maximae ad ripam Sprevae fluvii extenduntur (quae variis imaginibus pictae Anglica appellatione East Side Gallery nominantur),
- aliae haud procul a senatu urbis Berolini in via Niederkirchneriana surgunt,
- aliae denique, ut Berolinensibus divisionis et servitutis monumento sint, ad viam Bernovianam conservantur.
Libellus Recensere
Harry C. Schnur (vel potius C. Arrius Nurus), Vallum Berolinense. Menippea, in: (eiusdem) Pegasus claudus, Saraviponti 1977, pp. 163-175. Libellus nuper denuo editus est ab illa Domo Repraesentantium Berolinensi (Abgeordnetenhaus von Berlin) sub hoc titulo: Vallum Berolinense. Ein Exilberliner erlebt den Mauerbau, hg. vom Abgeordnetenhaus von Berlin, Berlin 2011.
Notae Recensere
- ↑ Nuntii Latini YLE de die 14 Novembris 2014: Murus Berolinensis ante XXV annos deiectus.
- ↑ C. Arrius Nurus), Vallum Berolinense, loco citato.
Nexus interni
Nexus externus Recensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad murum Berolinensem spectant. |