Ich bin ein Berliner (Latine, 'Berolinensis sum') est sententia Theodisca quam Iohannes F. Kennedy, Praeses Civitatum Foederatarum Americae, in oratione Berolini die 26 Iunii 1963 habita, pronuntiavit. Sua locutio fuit:

Scida Ioannis Kennedy cum verbis pronuntiatu Anglico scriptis: Ish bin ein Bearleener.
Anglice: Two thousand years ago the proudest boast was 'Civis Romanus sum'. Today, in the world of freedom, the proudest boast is 'Ich bin ein Berliner'. Germanice:Vor zweitausend Jahren war der stolzeste Satz ‚Civis Romanus sum‘. Heute, in der Welt der Freiheit, ist der stolzeste Satz ‚Ich bin ein Berliner‘. Latine: Abhinc annorum duo milia, superbissimum verbum erat 'Civis Romanus sum'. Hodie, in mundo libertatis, superbissimum verbum est 'Ich bin ein Berliner'.

His verbis, Kennedy pollicitus est populum Civitatum Foederatarum Berolinensibus auxilio futurum si ab illa parte mundi, quae tum libertate usa non est, premerentur. Illo tempore enim Berolinum occidentale omne circumdatum a Muro Berolinensi erat terra Rei publicae Democraticae Germanicae, quae civitas Unionis Sovieticae socia erat.

Stipula

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!