Gaius Manlius Valens (natus anno 6, mortuus est anno 96) senator Romanus fuit. Anno 51/52 fuit legatus legionis in Britannia et gravem cladem accepit a Siluribus. Anno 69 iam grandaevus iterum legioni Vitellii imperatoris praepositus est. A Fabio Valente obtrectatus consulatum tum adeptus non est[1]. Domitianus imperator denique eum nonagesimo anno consulem ordinarium anno 96 fecit. Paucis diebus post fasces acceptos mortuus est[2].

NotaeRecensere

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 7, c. 828
  2. Cassius Dio, LXVII 14,5


Antecessores:
Imp. Caesar Domitianus Augustus XVII et Titus Flavius Clemens
Consul
96
cum
Gaio Antistio Vetere
Successores:
Imp. Caesar Nerva Augustus III et Lucius Verginius Rufus III