Servius Cornelius Dolabella Petronianus
Servius Cornelius Dolabella Petronianus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Pater eius Gnaeus Cornelius Dolabella, propinquus Galbae, mater Petronia erat, quae primo matrimonio Vitellio nupserat. Anno 86 consul mensibus Ianuarii ad usque Aprilem ordinarius cum Domitiano imperatore erat. Filius eius Servius Cornelius Dolabella Metilianus Pompeius Marcellus fuit, qui anno 113 consul suffectus fasces tenuit[1].
Notae
recensere- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 192
Antecessores: Imp. Caesar Domitianus Augustus XI et Titus Aurelius Fulvus II |
Consul 86 cum Imp. Caesare Domitiano Augusto XII |
Successores: Imp. Caesar Domitianus Augustus XIII et Lucius Volusius Saturninus |