Cena atra a Domitiano data
Cena atra vel sepulcralis a Domitiano anno incerto data (qui ab anno 81 usque ad 96 principatum gessit) a Dione Cassio descripta est in Historia Romana, cuius narratio in epitome Xiphilini hodie servatur.
- "Apparavit aedes nigerrimas ex omnibus partibus: erant enim atra laquearia, parietes et pavimentum, in eoque sedes nudae eodem modo collocatae erant. Quibus paratis rebus, eos de nocte introduci iubet absque comitibus: ac primum omnium iuxta unumquemque columnam collocat, factam instar sepulchri, in qua nomen eius scriptum erat, pendebatque de ea lychnuchus parvus ut assolet in monumentis: tum nudi pueri atramentoque obliti tamquam spectra quaedam ingrediuntur, ipsosque horribili saltatione circumeunt, eoque facto ante pedes ipsorum consistunt, ad extremum omnia quae in exsequiis mortuorum adhiberi solent, in vasis eodem modo eis apposita fuerunt. Quas ob res quisque maxime reformidare coepit et perhorrescere, quod se iam exspectarent interfectum iri, praesertim quod ceteris magnum silentium erat, quasi iam mortui essent, quodque Domitianus sermonem habebat de iis rebus quae ad mortes quaeve ad caedes pertinerent. Tandem vero illos dimittit, praemissis famulis ipsorum qui in vestibulis aedium remanserant. Cumque praeparasset alios incognitos homines, a quibus domum reducerentur, vehiculis et lecticis datis, iis metum multo maiorem incussit. Iam quisque domum venerat, iamque respirare quodammodo incipiebat, cum nuntiatum est nonnullos ab Augusto venire. Qua ex re eis mori omnino exspectantibus, ab uno horum oblata est columna argentea, ab altero aliud quippiam; ab alio vas ex iis quae in cena apposita fuerant, quaeque erat pretiosissima: postremo puer ille qui ante daemonem repraesentaverat unicuique lotus et ornatus oblatus est; eoque pacto illi, totam noctem magno timore percussi, munera acceperunt."
Xiphilinus, Epitome historiarum Dionis Cassii 219-220 R.St. (versio Gulielmi Blanci Textus versionis)
Bibliographia
recensere- Phyllis P. Bober, "The Black or Hell Banquet" in Harlan Walker, ed., Oxford Symposium on Food and Cookery 1990: Feasting and fasting (Londinii: Prospect Books, 1991) pp. 55-57 (Textus apud Google Books)
- Andrew Dalby, "Dining with the Caesars" in Harlan Walker, ed., Oxford Symposium on Food and Cookery 2000: Food and the Memory (Totnes: Prospect Books, 2001) pp. 62-88 (Textus apud Google Books)
- Jane Levi, "Melancholy and Mourning: Black Banquets and Funerary Feasts" in Gastronomica vol. 12 (2012) pp. 96-103 DOI JSTOR
- Martha Malamud, "That's entertainment! dining with Domitian in Statius' Silvae" in Ramus vol. 30 (2001) pp. 23-45
Nexus externi
recensere- "Domitian's Black Dinner": versio Anglica et adnotationes apud genius.com
- Tony Perrottet, "The Dinner Partry From Hell" apud The Smart Set
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.