Aperire sectionem principem

Flavius Iulius Valerius Alexander Polemius (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) vir publicus ac scriptor Romanus saeculi quarti fuit.

VitaRecensere

Flavius Polemius, qui forsitan Alexandriae natus est, anno 338 consul fuit cum Flavio Urso. Constantinus I imperator iam vivus eum destinavit. Non plus de eius vita novimus.

OperaRecensere

Iulius Valerius Polemius - idem verisimile qui consul[1] - Historiam fabulosam Alexandri Magni Pseudo-Callisthenis in linguam Latinam transtulit. Praeterea forsitan anno 340 "Itinerarium Alexandri" - opus historiographicum - ad Constantium II imperatorem misit[2].


Antecessores:
Flavius Felicianus et Gaius Maesius Aquillius Fabius Titianus
Consul
338
cum
Flavio Urso
Successores:
Imp. Caesar Flavius Iulius Constantius Augustus II et Imp. Caesar Flavius Iulius Constans Augustus

NotaeRecensere

  1. Hartmut Bohmhammel: Valerius’ Übertragung der Alexandergeschichte und ihre gesellschaftlichen Tendenzen, Diss. Berolini 2008
  2. R. J. Lane Fox, The itinerary of Alexander: Constantius to Julian, The Classical Quarterly, New Series (1997), 47: 239-252