Septimius Acindynus (nescimus, quando natus, quandove mortuus sit) senator Romanus saeculi quarti fuit.

Pater eius Septimius Acindynus annis 293 - 295 praefectus urbi Romae erat[1]. Quoniam fundus eius apud Baulos (Campania) ad praefectum urbi Romae Memmium Vitrasium Orfitum transiit, is forsitan eius propinquus fuit[2].

Cursus honorum

recensere

Ipse erat vicarius Dioeceseos Hispaniae[3], annis 338 - 340 Praefectus praetorio Orientis, anno 340 consul cum Lucio Aradio Valerio Proculo.

  1. Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft, Vol. I,1 (1893), C. 1169
  2. Quintus Aurelius Symmachus, epist., I 1,3.5
  3. CIL II 4107


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Iulius Constantius Augustus II et Imp. Caesar Flavius Iulius Constans Augustus
Consul
340
cum
Lucio Aradio Valerio Proculo
Successores:
Antonius Marcellinus et Probinus Petronius