Lucius Aradius Valerius Proculus

Lucius Aradius Valerius Proculus signo Populonius (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) vir publicus Romanus saeculi quarti erat.

FamiliaRecensere

Maiores eius ad gentem claram Valeriorum pertinuerunt[1].

Cursus honorumRecensere

Fuit sacerdos collegiorum multorum, Augur, Quindecimvir atque Pontifex Flavialis. Erat praeterea praetor tutelaris, consularis Numidiae, peraequator census Gallaeciae, praeses provinciae Byzacenae, consularis Siciliae, consularis Europae et Thraciae. Anno 319 proconsul Africae erat atque praefectus praetorio Africanarum provinciarum. Tum erat comes palatii atque 10 Martii 337 ad usque 13 Ianuarii 338 praefectus urbi Romae. Anno 340 cum Septimio Acindyno consul erat et 8 Decembris 351 ad usque 9 Septembris 352 iterum praefectus urbi Romae.

NotaeRecensere


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Iulius Constantius Augustus II et Imp. Caesar Flavius Iulius Constans Augustus
Consul
340
cum
Septimio Acindyno
Successores:
Antonius Marcellinus et Probinus Petronius