Vicarius vel vices agens praefectorum praetorio magistratus Romanus a tempore imperatoris Diocletiani fuit.

Ante Diocletianum

recensere

Vicarius in imperio Romano magistratus equestri ex ordine natus erat, qui alium officiis faciendis adiuvabat vel in eius loco fungebatur. Nominabantur vice praesidis vel agens vices praesides aut vice proconsulis. Etiam legati militum vicarios habuerunt[1]. Nonnumquam legati vicarios ipsi nominabant. Saeculo 3 primo vice praefectorum praetorio fuerunt, qui ius in loco praefecti praetorio dicebant. Fuerunt etiam vicarii praefecti urbi Romae.

Officium

recensere

Ab initio saeculi 44 vicarius Dioecesem imperii Romani rexit, quae a Diocletiano e compluribus provinciis Romanis constituta erat[2]. Praepositi eorum praefecti praetorio fuerunt, paene omnes provincias suas rexerunt, proconsules autem Asiae et Africae suae iuris erant. Praeterea iudices iudiciis omnibus ordinarii erant. Adiuti sunt ab officio a principe ducto et 200 - 300 officialibus, inter eos et cornicularius, II numerarii, commentariensis, adiutor, ab actis, cura epistolarum, aliquot subadiuvae, exceptores, singulares et alii erant[3].

Vicarii primo viri perfectissimi, postea viri clarissimi, ab anno 385 deinde viri spectabiles nominabantur[4].

Nexus interni

  1. Ammianus Marcellinus XIV 11,5
  2. Notitia dignitatum occ. 1,24 - 29; or. I 30-34
  3. Codex Theodosianus I 15, 12 - 17; 28,1
  4. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/2, c. 182-183