Flavius Eusebius (nescimus, quando natus sit, mortuus est ante annum 353) vir publicus Romanus saeculi quarti erat.

FamiliaRecensere

Familia eius ordinis humilis e Thessalonica urbe in Macedonia orta est. Uxorem duxit ac tres liberos habuit: Flavium Eusebium et Flavium Hypatium filios, qui anno 359 consules fuerunt. atque filiam Eusebiam, quae post mortem patris hieme anni 352/353 Constantio II imperatori Romano nupsit.

Cursus honorumRecensere

Ante annum 347 Eusebius per gradus exercitus Romani ad honorem magistri equitum et peditum pervenit[1]. Hoc anno consulatum gessit primus e gente sua, una cum Vulcacio Rufino collega[2].

NotaeRecensere

  1. Codex Theodosianus XI 1,1
  2. CIL 10 477Nexus deficitur


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Iulius Constantius Augustus IV et Imp. Caesar Flavius Iulius Constans Augustus III
Consul
347
cum
Vulcacio Rufino
Successores:
Flavius Philippus et Flavius Salia