Flavia Eusebia (nata ignoto anno, mortua anno 360) imperatrix Romana fuit.

Pater eius Flavius Eusebius, patria Thessalonica fuit, qui humili loco natus per gradus militares ad honorem magistri militum et consulis sublatus est. Duos fratres habuit, Flavium Eusebium et Flavium Hypatium, qui anno 359 consules fuerunt.

Anno 353 Eusebia Constantio II imperatori nupsit et eius uxor secunda facta est. Apud maritum multa potuit et cursibus honorum fratrorum favebat. Fuit, ut traditum est, magna pulchritudine[1]. Anno 354, postquam Constantius Gallus Caesar supplicio affectus est, Constantius II Iulianum consobrinum Mediolanum in iudicium vocavit. Eusebia eum convenit et apud Augustum impetravit, ut Iuliano criminibus liberato aestate anni 355 Athenas ire concessum est, quo in loco studere voluit[2]. Mense Novembri 355 Eusebia Constantio persuasit, ut Iulianum Caesarem nominaret et ei Gallias traderet[3] et Helena´ soror Constentii ei uxor dederetur[4]. Helena saepius gravis fuit, sed semper infantem amisit. Sunt, qui dicant, id Eusebia effecisse, quae semper sterilis fuit[5]. Anno 360 mortua est, Ammianus Marcellinus de ea scripsit: "amissa iam pridem Eusebia, cuius fratres erant Eusebius et Hypatius consulares, corporis morumque pulchritudine pluribus antistante et in culmine tam celso humana, cuius favore iustissimo exemptum periculis declaratumque Caesarem rettulimus Iulianum"[6]. Iulianus imperator etiam panegyricum in Eusebiam composuit.

  1. Ammianus Marcellinus, Res gestae XVIII 3,2; Iulianus, oratio 3; Epistula ad Athenienses 273a; Zosimus, Historia Nova III 1,2.
  2. op.cit., XVII 7,6
  3. op.cit., XV 8,3
  4. loc.cit. § 18
  5. Ammianus Marcellinus, op.cit., XVI 10,18-19
  6. op.cit., XXI 6,4