Helena (filia Constantini I)

Helena in nummo depicta

Helena (nata ante annum 326, mortua fine anni 360) imperatrix Romana erat.

FamiliaRecensere

Helena filia Constantini I imperatoris et Faustae. Habuit tres fratres et sororem: Constantinum II (Augustum 337 - 340), Constantium II (Augustum annis 337 - 361), Constantem (Augustum 337 - 350) atque Constantinam, uxorem Constantii Galli Caesaris.

VitaRecensere

Anno 355 Constantius II frater Mediolani Helenam Iuliano consobrino uxorem dedit, quem die 6 Novembris Caesarem per Gallias fecerat. Cum eo in Galliam iter fecit, quae tum incursionibus barbarorum caedebatur. Hoc tempore saepius gravis fuit, sed semper infantem amisit. Sunt, qui dicant, id Eusebia, uxor Constantii effecisse, quae semper sterilis fuit[1]. Anno 357, cum Constantius Romam viseret, Helena ibi in aula regia vixit[2]. Helena catholicam fidem sequebatur et Coloniae ecclesiam Sancti Gereonis condidit. Maritus eius autem primo clam, deinde aperte cultui deorum Romanorum favebat. Fuit Helena Lutetiae, cum Iulianus mense Februario anni 360 Augustus a militibus suis proclamabatur. Paulo post mortua est neque iam pacem inter fratrem et maritum contrahere potuit, qui anno 361 bellum civile paraverunt. Helena primo ad Viam Nomentanam Romae sepulta est, tum Constantinopolim translata et prope maritum condita est[3].

NotaeRecensere

  1. Ammianus Marcellinus, Res gestae XVI 10,18-19
  2. loco citato
  3. Leo Grammaticus, Chronolgraphia 94