Gryps
Gryps (-pis, m.; vel gryps, -phis, m.[1][2]), vel grypus (-i, m.),[2] est animal mythicum praeclarum cuius formam a mixtura variorum generum partium corporis efficit, enim corpus leonis, caput aquilae, et aures asini. A nonnullis saeculis gryphes in insigniis et architectura apparuerunt. Usitatissime est ut imagines in insigniis, primum, velut ut sculpturae in ecclesiis et ecclesiis cathedralibus inveniuntur. Arnstadii autem inveneris sic dictam Domum ad Gryphum aureum. Duces Pomeraniae gryphe tamquam insigni heraldico utebantur, unde et dynastia haec Gryphes appellatur; hodie gryps in insignibus urbium Pomeranorum invenitur, exempli gratia Gryphiswaldae, Belgardae, Rugenwaldiae et Stolpae.
Descriptus
recensereFormam gryphi a corpore leonis, capite aquilae, et auribus asini efficit. Femina alas aquilinas habet interea mas spinas proiectas pro alis et minus frequenter depictus est. Gryps plerumque cruribus quattuor, alis et rostro aviario, unguibus aquilinis pro bracchiis leonis, et auribus asininis e calvaria proiciens repraesentatur. Nonnulli auctores dicunt caudam esse serpentem.
Nidos construit, sicut aquila. Pro ovis achatas parit. Thesauros conditos et aurifodinas custodire dicitur; etiam inimicum equo esse: apud Vergilium legimus iungentur iam grypes equis quod proverbium fuit, rem non fieri posse subiciens; ab hac notione Ludovicus Ariostus saeculo sexto decimo commentus est alterum animal fabulare, iunctum a gryphe equoque: hippogryps, qui nunc in mythologiam vulgarem inivit.
Bibliographia
recensere- Bisi, Anna Maria. 1965. Il grifone: Storia di un motivo iconografico nell'antico Oriente mediterraneo Romae: Università.
Fontes
recensere- Pausanias libro primo Graeciae descriptionis 24.6
- Physiologus (liber)
Notae
recensere- ↑ De forma gryps -phis, m. vide “gryps” apud F. Gaffiot (1934). Dictionnaire illustré latin-français. Hachette. p. 727: "➵ la forme gryph- est de la décadence."
- ↑ 2.0 2.1 Nomina gryps et grypus in lingua Latina classica derivantur. Pro Latinitate Mediaevali et Seriori gryphes, grypho, gryphus, etc. reperiuntur.
Nexus interni
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad gryphem spectant (Griffin, Griffins). |