Domus ad Gryphum aureum (Theodisce: Haus Zum Güldenen Greif) inter multas affabre confectas antiquas domos Arnstadii (in Germania) numeratur; sita est ad nundinarum aream centralem (Markt 11).

Domus ad Gryphum aureum, Arnstadii

Descriptio recensere

Primo in documento mentio fit anno 1551, quamvis partes structoriae anticae anni 1470 sint. Anno 1581 incendio saeviente aedes hae sunt destructae. Anno 1586 Carolus Spörl quidem domum renasci debere constituit, cum complexum plurium aedificiorum congesisset. Pars autem postica non ante anno 1623 addita est ut in inscriptione ad angulum cum angiportu Ecclesistico dicitur. Super pedeplana solida hic tabulata duo opere craticio erecta emminent cum ornamentis amabilibus elegantibusque. Pars antica autem in duobus tabulatis muratis consistit, quorum unum tantummodo operis craticii. Decora temporis Renati ad proiectum angulosum infixa in loco quodam inter orientem et septentrionem abdito inspiciantur.

Historia recensere

 
Proiecti visio coactior

Nomen casae dabatur anno 1840 de Aula Schwartzburgensi (Schwarzburger Hof) alludendi causa ad mythistoriam Eugeniae Marlitt cui titulus Das Geheimnis der alten Mamsell; namque argumenta eius ficticia ibidem aguntur. Usque ad saeculum XIX aedificium nostrum deversorio fuit qualitatis superioris cum privilegio cerevisiae faciendae vendendaeque. Denique in situ die 25 Septembris 1905 homo politicus Carolus Liebknecht orationem habuit de quo tabula commemorativa in pariete inspicienda rationem reddit. Annis 1950 decem circiter annos caupona catenae HO-Gaststätten inerat. Anno 1973 autem tam opera craticia omnia quam tegmenta ruinosa remota sunt. Sed post res novas postcommunisticas anni 1989 feliciter peractas grex amicorum restaurationem ad instar ichnographiae veteris promoventium convenit, ut denuo latus plateae centralis meridianum lucerent. Quae domus autem ex anno 2009 maiestate pristina cunctorum oculis offulget.

Fons recensere

Kulturbetrieb der Stadt Arnstadt: Künste in Haus und Hof. Das Kleinkunstfestival in Arnstadt 2014, Arnstadii 2014, p. 11

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Domum ad Gryphum aureum spectant.