Villa Marlittsheim Arnstadii
Actrix in recitatione quadam partes Eugeniae Marlitt agens

E. Marlitt, vero nomine Eugenie John, (nata die 5 Decembris 1825 Arnstadii, mortua ibidem die 22 Iunii 1887) Germanica cantatrix melodramatica et scriptrix fuit. Artificiale nomen eius MARLITT tribus verbis Theodiscis confectum est: "M-eine AR-nstädter LITT-eratur". Hoc acronymum significaverit "meas litteras Arnstadienses".

VitaRecensere

Parentes, cuius origo in familiis commercialibus antiquis fuerat, Eugeniam iuvenem in manus ducissae Mathilda de Mathilde de Schwarzburg-Sondershausen commendaverunt educationis musicalis gratia. Quam Vindobonae in collegio musicae peregit. Cantavit in pluribus oppidis, e.g. Lipsiae Vindobonaeque. Anno 1853 auribus laborare coepit, ut professionem suam linquere necesse esset. Facta autem erat comitatrix ducissae.

Inde ab anno 1863 auctrix libera facta est. Mox successus optimus in libris vendendis secutus est, ut anno 1871 in villa magna nomine Marlittsheim habitare posset. Fama eius editionem periodici popularissimi Die Gartenlaube, quod dicitur, valde auxit annis inter 1866 et 1876. Domna John verisimiliter in orbe terrarum prima scriptrix librorum maxime divenditorum contra praeiudicium sociale fuit. Tamen genus scribendi homines modernos non iam allicit.

Opera selectaRecensere

  • Die zwölf Apostel. Lipsiae 1865
  • Goldelse Lipsiae 1866
  • Blaubart Lipsiae 1866
  • Das Geheimniß der alten Mamsell Lipsiae 1867
  • Reichsgräfin Gisela. Lipsiae 1869
  • Thüringer Erzählungen. Lipsiae 1869
  • Das Heideprinzeßchen. Lipsiae 1871
  • Die zweite Frau. Lipsiae 1873
  • Im Hause des Kommerzienrats. Lipsiae 1877
  • Im Schillingshof. Lipsiae 1880
  • Amtmanns Magd. Lipsiae 1881
  • Die Frau mit den Karfunkelsteinen. Lipsiae 1885
  • Das Eulenhaus (complevit ediditque Vilhelmina Heimburg), Lipsiae 1888
  • Gesammelte Romane und Novellen. 10 Bände, Keil’s Nachf., Lipsiae 1888–1890 (volumen X habet operum vitaeque narrationem a Vilhelmina Heimburg factam).

BibliographiaRecensere

  • Hans Heinrich Klatt: E. Marlitt. Zwischen Apologie und moralischem Anspruch. In: Gestalten der Bismarckzeit. Hrsg. von Gustav Seeber, Akademie Verlag, Berolini 1978, p. 176-193
  • Michael Andermatt: Haus und Zimmer im Roman. Die Genese des erzählten Raums bei E. Marlitt, Theodor Fontane und Franz Kafka. Lang, Bernae u.a. 1987 (= Zürcher germanistische Studien, Band 8), ISBN 3-261-03664-8
  • Hans Arens: E. Marlitt. Eine kritische Würdigung. WVT, Augustae Treverorum 1994, ISBN 3-88476-058-0
  • Urszula Bonter: Der Populärroman in der Nachfolge von E. Marlitt. Wilhelmine Heimburg, Valeska Gräfin Bethusy-Huc, Eufemia von Adlersfeld-Ballestrem. Königshausen u. Neumann, Herbipoli 2005 (= Epistemata, Reihe Literaturwissenschaft, Band 528), ISBN 3-8260-2979-8
  • Cornelia Brauer: Eugenie Marlitt - Bürgerliche, Christin, Liberale, Autorin. Eine Analyse ihres Werkes im Kontext der „Gartenlaube“ und der Entwicklung des bürgerlichen Realismus. Edition Marlitt, Lipsiae 2006, ISBN 3-938824-06-9.
  • Hans-Dieter Haller: Pegasus auf dem Land - Schrifteller in Hohenlohe. Baier-Verlag, Crailsheim 2006, ISBN 978-3-929233-62-9.
  • Michael Kienzle: Der Erfolgsroman. Zur Kritik seiner poetischen Ökonomie bei Gustav Freytag und Eugenie Marlitt. Metzler, Stuttgardiae 1975, ISBN 3-476-00311-6
  • Günter Merbach: E. Marlitt. Das Leben einer großen Schriftstellerin. Aus alten Quellen zusammengestellt. Kelter, Hamburgi 1992, ISBN 3-88476-058-0
  • Herrad Schenk: Die Rache der alten Mamsell. Eugenie Marlitts Lebensroman. Kiepenheuer u. Witsch, Coloniae Agrippinae 1996 (= KiWi, Band 404), ISBN 3-462-02504-X
  • Jutta Schönberg: Frauenrolle und Roman. Studien zu den Romanen der Eugenie Marlitt. Lang, Francofurti ad Moenum 1986 (= Europäische Hochschulschriften, Reihe 1, Deutsche Sprache und Literatur, Band 882), ISBN 3-8204-8369-1
  • Marina Zitterer: Der Frauenroman bei Fontane, Lewald und Marlitt. Eine Analyse des feministischen Ganzheitskonzepts im humanistischen Sinn. Institut für Interdisziplinäre Forschung und Fortbildung, Aquilavici 1997 (= Veröffentlichungen aus dem Forschungsprojekt „Literatur und Soziologie“, Band 18)

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad E. Marlitt spectant.
  Lege Ἐυγενία Μάρλιτ ("E. Marlitt") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam