Ludovicus Ariostus[1] (Italiane Ludovico Ariosto ; natus Regii Lepidi, die 8 Septembris 1474; mortuus Ferrariae, die 6 Iulii 1533) fuit poeta et scriptor fabularum scaenicarum Italicus aevo Renascentiae qui rerum classicarum peritus fuit.[2].

VitaRecensere

 
Anselmi Feuerbach Hortus Ariosti]

Ariostus, inter tres magnos epicos Italiae, iurisprudentiae reservatus erat, antequam scientiis bellis se dedicaret ubi et Bembum cognovit. Philologo Gregorio Spoletiensi duce Latina agebat ita, ut mox alios scientiis de poetis Romanis superaret. Patre anno 1500 mortuo fratres sororesque curare debuit quamobrem studia classica paululum negligenda erant. Tamen eodem tempore carmina multa lingua Italiana et nonnulla Latine pepigit necnon comoedias »La Cassaria« (1508; secundum Plautum) et »I suppositi« (1509).

Anno 1503 in servitia minime lucrativa cardinalis minus amabilis et stupidi Hippolyti Estensis venit qui eum bis ut legatum secretum ad papam Iulium misit. Munere isto annos XIV fungebatur, quo tempore epos illustre praetitulatum »Orlando furioso« terminatum est. Ibi Estenses in viro forti quodam laudetur, in Rolando, quem Ariostus stirpis totius auctorem fecit. Liber hic cardinali dedicatus anno 1516 editus est. Clerico vix gaudente poeta offensus est ut in Hungariam ire negligeret et demitteretur.

Anno 1518 pro duce Alphonso I Estensi laborare coepit in munere sat pacifico. Tunc Ferrariae vixit ubi et casam sibi anno 1527 erexit sibi uxorique amatae. In otio isto creata sunt opera »Cassaria«, »Suppositi« (quod in versus reddebat) et comoediae: »La Lena« atque »Il Negromante«. Comoedia quinta non finita est: »Gli studenti«, quam frater Gabriel sub titulo »Scolastica« terminavit. Denique expolivit opus suum magnum, quod carminibus sex auctum anno 1532 reeditum est Ferrariae. Ariostus in Ecclesia Benedictinorum Ferrariensi sepultus est, ubi annos XL post progenies ei monumentum posuit. Monumentum novum anno 1612 implantatum et nostris diebus videri potest.

Ingenium animusqueRecensere

Ariostus homo laboriosus, clemens, modestus, promptus ad auxilium ferendum erat, amabilis et moribus simplicibus. Gloria aoedi perennis, quapropter in Italia ille divinus vocatur, maxime debetur operi magno romantico »Orlando furioso«. Ibi in cantibus XLVI amor et amentia Rolandi propter Angelicam narrantur. Reapse autem agitur de historia continuata operis »Orlando innamorato« Boiardi, cuius lectio antecedens omnibus valde recommandatur. Non agitur de carmine epico ordinato et argumenta identidem episodis permultis atque affabre connexis interrumpuntur. Ista varietas captat, qua poeta ingenium suum bene monstrare potest in imaginationibus, gloria, sinceritate, concordia, concentu, levitate. Inter carmina epica romantica totius mundi optima numeratur hoc opus magnum. Pro editione aucta tantummodo compositi sunt cantus Cinque canti; neque implecti sunt in carmen ipsum sed in appendice legi possunt.

Alia opera mentionis digna sint saturae septem in versibus (1517–31), quibus litterae Italianiae exornantur. Comoediae autem eius nimium ex auctoritatibus classicis pendent et dramatis personae superficialiter praesentantur sine sale intellectuali. Multo meliores sunt autem elegiae eius. In opusculis suis Latine exaratis cognoscitur Ariostum linguam Latinam classicam calluisse.

OperaRecensere

  • Orlando furioso ('Rolandus furiosus'), praeclarum opus eius, poësis epica
  • La Tragedia di Tisbe (anno 1493)
  • La Cassaria (anno 1508)
  • I Suppositi (anno 1509)
  • Il Negromante (anno 1520)
  • La Lena (anno 1528)
  • Studenti (anno 1518)

NotaeRecensere

  1. Ludovicus Ariostus, nomen Latinum, in tabula Titiani videtur. William Vine Cronin, "Early Portraits of Ariosto," The Connoisseur: An Illustrated Magazine for Collectors 12:29–32 (London: Otto Limited, Maio-Augustum 1905).
  2. Giovanni Aquilecchia, Ludovico Ariosto, Italian author - Encyclopaedia Britannica.

BibliographieRecensere

  • Robert Durling, The Figure of the Poet in Renaissance Epic, Cantabrigiae, MA: Harvard University Press, 1965.
  • Charles P. Brand, Ludovico Ariosto: A Preface to the 'Orlando furioso', Edinburgi: Edinburgh University Press, 1974.
  • Daniel Javitch, ‘Cantus interruptus in the “Orlando Furioso”’, Modern language notes, 95 (1980), p. 66-80.
  • Albert R. Ascoli, Ariosto's bitter harmony : crisis and evasion in the Italian renaissance, Princetoniae: Princeton University Press, 1987.
  • José Guidi, Alexandre Doroszlai, Marie-Françoise Pièjus, André Rochaon, Espaces réels et espaces imaginaires dans le Roland Furieux, Pu Sorbonne Nouvelle, 1991.
  • Alexandre Doroszlai, Ptolomée et l'hippogriffe. La géographie de l'Arioste soumise à l'épreuve des cartes, Edizioni dell'Orso, 1998.
  • Michel Orcel, Le statut de la fureur et À propos d'un tercet de l'Arioste in: Italie obscure, Belin, Lutetiae, 2001.
  • Giuseppe Sangirardi, Ludovico Ariosto, Florentiae: Le Monnier, 2006.
  • Giulio Ferroni, Ludovico Ariosto, Romae: Salerno Editrice, 2008.
  • Stefano Jossa, Ariosto, Bononiae: il Mulino, 2009.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum Ariostum spectant.