Daricus (Graece δαρεικός aut δαρικός aut δαριχός) fuit nummus aureus Achaemenidarum imperii circa 515 a.C.n. a rege Dario I ad imitationem staterum regis Croesi creata et ex eius nomine appellata. Quinto saeculo a.C.n. et prima parte quarti daricus praecipua moneta aurea in regione occidentali Maris Mediterranei fuit. Ad commercium cum Graecis in primis destinabatur ː in Asia Minore plurimo in usu fuisse videtur.

Exemplar primorum Daricorum.
Darici posteriores ; rex arcu et hasta instructus currit.
Ultimi Darici ; rex pugione et arcu instructus est.

De pondere et valore in re nummaria Persica.

recensere

Ut stateres Lydiorum primi darici circiter 8g pendebant, mox pondus usque ad unum siclum (circiter 8g 35, sexagesima pars minae) auctum est. Ita ratio auri ad argentum erat 13 1/3 et daricus viginti siglis (nummis argenteis Persicis) mutabatur. Usque ad Alexandrum Magnum daricus praecipua moneta aurea in regione orientali Maris Mediterranei fuit. Ex auro purissimo fiebat[1].

De typis

recensere

Primi darici imagine regis genu subnixi et tela arcu mittentis signabantur, deinde hasta addita atque postremo pugio. Altera pars erat incusa (cava). Quocirca illi nummi a Graecis vulgo τοξόται appellabantur hoc est sagittarii. Unde urbanum dictum regis Agesilai qui dicere solebat se ex Asia multis sagittariorum milibus expulsum esse. Nam Artaxerxes multam pecuniam hostibus Lacedaemoniorum in Graecia dederat ad exercitum parandum[2].

  1. Melpomene 166. Quod exstantibus nummis confirmatur.
  2. Plutarchus, Agesilaus XV.8 et Artaxerxes XX.4.

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere