-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Si quaeris aliud nomen electrum vel electron, vide Electron (discretiva)

Nummus Lydiensis ex electro saeculi sexti a.C.n.

Electrum (Graece ἤλεκτρον)[1] est mixtura metallica ex argento auroque constans, cuius nomen, secundum Isidorum, "vocatum quod ad radium solis clarius auro argentoque reluceat."[2]

Isidorus discernit tria genera electri, quorum primum non est metallum, sed sucinum, quod e quibusdam arboribus fluit. Electrum autem metallum et naturaliter inveniri et a manibus hominum fieri potest et primum ut moneta adhibetur. Isidorus dicit de electro metallico:

alterum metallum, quod naturaliter invenitur et in pretio habetur; tertium, quod fit de tribus partibus auri et argenti una. Quas partes, etiam si naturale solvas, invenies. Unde nihil interesse natum an factum; utrumque enim eiusdem naturae esse.

Id est, genus secundum et tertium re vera sunt idem.

  1. Origo nominis color quasi sucinum est.
  2. A poetis, ut inquit, sol Elector appellatur.

Nexus Externus

recensere