Lucius Mummius Achaicus
Lucius Mummius (natus saeculo 3 aut 2 a.C.n., mortuus post annum 141 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.
Gens
recensereFrater eius Spurius Mummius ei legatus in bellum Achaicum secutus est.
Cursus honorum
recensereMummius anno 153 praetor Hispaniae Ulteriotis feliciter contra Lusitanos pugnavit[1] et anno postero de eis triumphavit[2]. Anno 146 a.C.n. consul una cum Gnaeo Cornelio Lentulo electus Corinthiis adversus Romanos rebellantibus, eorumque legatis iniuriam facientibus, conscripto exercitu, Corinthum profectus est[3]. Corinthii, veluti nihil negotii bello Romano suscepissent omnia neglexerant. Praedam, non proelium cogitantes, vehicula duxerant ad spolia Romanorum reportanda. Conjuges liberosque ad spectaculum certaminis in montibus posuerunt. Quam vecordiam celerrima poena consecuta est; nam proelio ante oculos suorum commisso caesi, lugubre his spectaculum et gravem luctus memoriam reliquerunt. Conjuges et liberi eorum de spectatoribus captivi facti praeda victorum fuere. Urbs ipsa Corinthus direpta primum, deinde tuba praecinente diruta est: populus omnis sub corona venditus; dux eorum victus domum refugit eamque incendit; conjugem interfecit, et in ignem praecipitavit; ipse veneno interiit[4].
Erat Corinthi magna vis signorum tabularumque pretiosarum, quibus Mummius urbem et totam replevit Italiam nihil vero in domum suam intulit: sed harum rerum adeo rudis et ignarus erat Mummius, ut, cum eas tabulas Romam portandas locaret, edixerit conducentibus, si eas perdidissent, novas esse reddituros. Una eximii pictoris tabella ludentibus alea militibus alvei vicem praestitit. Quae tabella deinde, cum praeda venderetur, ab Attalo rege sex millibus nummorum empta est. Mummius pretium admiratus, ex alieno judicio pulchritudinem tabellae suspicatus est, atque venditionem rescidit et tabellam iussit Romam deferri. Achaia provincia Romana tum constituta est et Mummius prumus proconsul factus est.
Hic iterum triumphavit atque apud Ludos Triumphales primo theatrum Graecum populo praebuit[5]. Achaici cognomen non prius quam mortuus accepit[6]. Anno 142/141 a.C.n. una cum Publio Cornelio Scipione Aemiliano Africano censor erat. Consilia acria antecessoris tum leniavit[7]. Paulo post mortuus est; senatus filiae orbae dos dedit[8]. Cicero eum mediocrem et obsoletum oratorem dixit[9].
Bibliographia
recensere- Fridericus Münzer: L. Mummius (no. 7a). In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Band XVI,1, Stuttgart 1933, Sp. 1195–1206.
- Gulielmus Kierdorf, "[I 3] M., L." in Der Neue Pauly vol. 8 (Stutgardiae: Metzler, 2000. ISBN 3-476-01478-9) col. 466.
Notae
recensere- ↑ Appianus Alexandrinus, Iberica 236-242
- ↑ Appianus Alexandrinus, op.cit. 243
- ↑ Pausanias VII.15
- ↑ Pausanias, Descriptio Graeciae VII 16
- ↑ Cornelius Tacitus, Annales XIV 21,1
- ↑ Suetonius, Galba 2; Plutarchus, Marius 1,1
- ↑ Cassius Dio, Fragmenta LXXVI; Valerius Maximus VI 4,2
- ↑ Sextus Iulius Frontinus, Strategemata IV 3,15
- ↑ Marcus Tullius Cicero, Brutus 94
Antecessores: Publius Cornelius Scipio Aemilianus Africanus et Gaius Livius Drusus |
Consul 146 a.C.n. cum Gnaeo Cornelio Lentulo |
Successores: Quintus Fabius Maximus Aemilianus et Lucius Hostilius Mancinus |