Aenigma
Aenigma (-atis, n.; Graece αἴνιγμα < αἰνίττεσθαι 'ambigue dicere.' Cf. Gr. γρῖφος, 'calathus,' sensu lato 'quicquam perplexum' vel 'aenigma'.) vel conversus (-us, m) est res ambigue disposita quae studium noscendi excitat; ambages.
Forsitan notissimum aenigma ex literis antiquis, quod Oedipus explicare potuit, dictum est a Sphinge. Vide Athenaei Deipnosophistae 10.456b:
- καὶ τὸ τῆς Σφιγγὸς δὲ αἴνιγμα Ἀσκληπιάδης ἐν τοῖς Τραγῳδουμένοις τοιοῦτον εἶναί φησιν·
- ἔστι δίπουν ἐπὶ γῆς καὶ τέτραπον, οὗ μία φωνή,
- καὶ τρίπον, ἀλλάσσει δὲ φύσιν μόνον ὅσσ' ἐπὶ γαῖαν
- ἑρπετὰ γίνονται καὶ ἀν' αἰθέρα καὶ κατὰ πόντον·
- ἀλλ' ὁπόταν πλείστοισιν ἐρειδόμενον ποσὶ βαίνῃ,
- ἔνθα τάχος γυίοισιν ἀφαυρότατον πέλει αὑτοῦ.
- ἔστι δίπουν ἐπὶ γῆς καὶ τέτραπον, οὗ μία φωνή,
- Et aenigma Sphingis Aesclepiades in libris de tragoedia sequentia esse dicit:
- Est in terra [animal] bipedis et quadrupedis, cuius est una vox,
- et tripedis, mutat autem formam solum animalium quae in terra
- repentia sunt et quae per caelum et per mare [eunt].
- Sed cum maximis fultum pedibus eat,
- celeritatem in membris infirmissimam habet.
- Est in terra [animal] bipedis et quadrupedis, cuius est una vox,
Symposius fuit praeclarus auctor aenigmatum Latinorum qui vixit verisimiliter IV-V saeculo a.d.
Hebdomada Aenigmatum est periodicum aenigmatum Latinorum qui continet crucigrammata et alios ludos. Onomata Kechiasmena est periodicum aenigmatum Graecorum