Anagramma
Anagramma (-atis, n.) est vocabulum vel sententia vel solummodo collectio litterarum ex quibus nova vocabula aut sententiae fiunt si ordo litterarum permutatur.
Exempla simpliciaRecensere
- VESTITUR ↔ VIRTUTES
Exempla nominumRecensere
- Aroueti - Voltaire
- Crayencour - Yourcenar
- Ancel - Celan
- Mayer - Carolus Amery
Examplum asteroidisRecensere
Exempla difficilioraRecensere
Pontius Pilatus dixit: Quid est veritas ad Est vir qui adest. Galilaeus Galilaei sic annuntiavit quod Veneris modos invenit: Haec immatura a me iam frustra leguntur oy → Cynthiae figuras aemulatur Mater Amorum, et Christianus Hugenius sic annuntiavit quod anulos Saturni invenit: aaaaaaa ccccc d eeeee g iiiiiii llll mm nnnnnnnnn oooo pp q rr s ttt uuuuu → Anulo cingitur, tenui plano, nusquam cohaerente, ad eclipticam inclinato. Ut primo litterae sensum non habeant, tamen a litterarum peritis pro anagrammate habetur. Etiam Robertus Hooke sic publicavit legem de elasticitate: ceiiinosssttuu → ut vis, sic tensio.
Harrius PotterRecensere
In libro de Harrio Potter et Camera Secretorum Anglice scripto hoc anagramma invenitur: Tom Marvolo Riddle ↔ I am Lord Voldemort (Dominus Voldermort sum.)
Si hunc librum in alias linguas convertis cavendum ergo est ne anagramma praeservetur.
Origo anagrammatisRecensere
Pater anagrammatis esse putatur Lycophron Chalcidicus, poeta Graecus, qui Ptolemaeo II, regi Aegypti, blanditus est anagrammate ΑΠΟ ΜΕΛΙΤΟΣ ('ex melle') ex nomininis forma ΠΤΟΛΕΜΑΙΟΣ ('Ptolemaeus') facto.