Ego sum principium mundi
aenigma iocosum Latinum
Ego sum principium mundi incipit aenigma iocosum Latinum incertae originis.
Aenigma
recensere- Ego sum initium (vel principium) mundi
- et finis saeculorum
- omnia cum me
- et nihil sine me (haec duo versus saepe omittuntur)
- triplex sum (vel trinus sum, trinus et unus sum)
- sed non Deus (vel attamen non Deus, et tamen non Deus sum)
- quis sum?
Responsum
recensereResponsum rectum est m littera, quae prima in vocabulo mundi et postrema in vocabulo saeculorum est, in vocabulo omnia adest et in nihil abest. Tribus lineis coniunctis composita est.
Fontes
recensere- Gabriel Peignot(fr), Amusemens philologiques ou varietes en tous genres, Lutetiae 1808, p. 25
- Demokritos, Oder, Hinterlassene Papiere Eines Lachenden Philosophen..., vol. XI, Stutgardiae 1843, p. 256
- Нива. Ежемесячные литературные и популярно-научные приложения к журналу. 1907, p. 319 Apud: Niva, periodicum Petropolitanum
- Waldo E. Sweet/Judith B. Moore: Lectiones secundae Waucondae 1993, p. 57