Symphosius vel Symposius fuit auctor aenigmatum Latinorum centum hexametris compositorum. Verisimiliter saeculis IV exeunte et V ineunte in Africa septentrionali vixit. De vita eius nihil scitur nisi quod ex aenigmatibus ipsis colligi potest. Inter libros manuscriptos antiquissimum esse confitetur Parisinus Salmasianus saeculi. VII vel VIII. Editio princeps aenigmatum ab Ioachimo Perionio Benedictino anno 1533 divulgata est.

Specimen recensere

LXXXII. Conditum
Tres olim fuimus qui nomine iungimur uno;
ex tribus est unus, et tres miscentur in uno;
quisque bonus per se: melior qui continet omnes.

Bibliographia recensere

  • Ioachimus Perionius, ed., Symposii veteris poetae aenigmata. Parisiis: apud Ludov. Cyaneum, 1533 (Latine)
  • Ioachimus Perionius, ed., Symphosii poetae veteris elegantissimi erudita iuxta ac arguta et festiva aenigmata. Parisiis: apud Iacobum Keruer, 1537 (Latine) (Textus apud Google Books)
  • Iosephus Castalio Anconitanus, ed., Aenigmata Symposii poetae. Romae: apud Franciscum Zannettum, 1581 (Latine) (Textus apud Google Books) Textus
  • Antonius Golleti, ed., Symposii poetae veteris aenigmata. Lugduni: apud Antonium Thomas, 1675 (Textus apud Google Books)
  • Lucius M. Sargent, ed., Cælii Symposii Ænigmata. Bostoniae Nov.-Angl.: Belcher et Armstrong, 1807 (Latine) Textus
  • Abbé Duru, interpr., Enigmes de Caelius Symphosius. Lutetiae, 1857 (Latine, Francogallice) (Textus apud Google Books)
  • Elizabeth Hickman Du Bois, ed., The hundred riddles of Symphosius. Woodstock Viridimontis, 1912 (Latine, Anglice)Textus
  • Raymond Ohl, ed., The Enigmas of Symphosius. Philadelphiae, 1928 (Latine, Anglice)

Nexus externi recensere